Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 31
Unproofread scanNot analysed yet
atque in eodem plano à pede styli ducatur linea perpendicularis meridianę lineae, sitque ipsi stylo aequalis, tandem ab extremo vmbrae praenotato, dueatur linea vsque ad extremum lineae stylo aequalis: v. g. sit in plano meridiana, AB, stylus, BC, recta BD, sty o aequalis ad angulos rectos ipsi meridianae; vmbra styli pertineat ad A, &ab A, extremo vmbrae ducta sit, AD. erit angulus, DAB. altitudo solis meridiana. &quoniam vti propos. 2. Appar. quantitas angulorum desumitur ex arcu illi subtento: facto centro in A. describatur arcus, FE. atque quot gradus contineat, expendatur per eandem propositionem, tot enim gradibus solis meridiana altitudo constabit. Ratio est, quia si cogitemus triangulum, ABD, ex plano in quo facet assurgere manente latere, AB, fixo tanquam axe huius motus, ita vt latus, DB, congruat, stylo BC. transibit latus, AD. per styli verticem, quia punctum, D. congruet inueroni, C. styli; &proinde linea, AD. radio So. lis per eundem verticem, &in A. tandentem congruet; vnde manifestè solis altitudinem supra horizontale planum indicabit: igitur quanta est inelinatio lineae, AD, sine quantus est angulus ad A, siue arcus, FE, tanta erit meridiana altitudo solis: nam in hac trianguli eleuatione angulus ad A. nihil est variatus; quare etiamsi triangulum non assurgat, nihilominus angulus ad A, siue arcus eius, FE, quantitatem quaesitam patefaciet. possumus autem expeditè praedictum arcum cognoscere, hoc modo, accipiatur circino linea, AE instrumenti propos. 5. appar. &ei aequalis in latere, AD, haius trianguli sumatur, quae sit v. g. AF. deinde circino accipiatur arcus FE, appliceturque arcui Quadrantis instrumenti, facto initio ab E, sitque, v. gr. arcus illi aequalis EK, qui gr. 30. continet: altitudo igitur quaesita meridiana totidem gra. erit: sicque in Quadrante, aut etiam in semicirculo eiusdem instrumenti, si angulus esset obtusus, semper absque nouae diuisionis labore, apparebit in grad. &minutis quantitas cuiusuis arcus, seu anguli. Hisce duobus praedictis modis, idest, per Quadrantem, &per vmbram styli in plano horizontali, caeterae quoque altitudines non meridianae inuestigari possunt, neglecta tunc meridiana linea: sed in secundo modo per vmbram styli, satis est aocipere vm bram ipsam pro latere vno trianguli ABD. vti quilibet suo marte facilè exequi poterit. alies huius inuestigationis modos, veluti implicatiores, de 6. In industria missos facio. 6. In ipso meridiano sex puncta maximè notanda existunt; duo mundi poli, Vertex, &Imum caeli; Septentrio, &Meridies. Quorum postrema, 4.