Latin
Cap. 1I
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 311
Unproofread scanNot analysed yet
longitudo vero arcus BH. gra. 118. ex quibus eius in caelo situs exactè designatur. Inquirunt igitur Astronomi stellarum praecipuarum longitudines, &latitudines, vt ex ijs, vera earum loca in caelo definiant. Primi autem, qui in hanc praeclaram curam incubuerunt fuere Aristillus, &Timocharis, qui à morte Alexandri Magni annis circiter 41. plurimarum stellarum loca obseruarunt: postea Hipparchus, inde Ptolemaeus, hinc Albategnius, &tandem Tycho, omnem in hanc curam, diligentiam adhibuerunt. quibus vero modis id praestiterint, nunc dicenpum. Veteres ad hoc vtebantur instrumento quodam, quod Astrolabium, &Armillas vocarunt, quod Ptolomaeus initio lib. 5. describit. erat autem hoc instrumentum persimile magnae sphaerae armillari; quare si sphaera adsit satis magna, atque accuratè fabricata, vsui nunc esse poterit, si tamen in ea inclusus fuerit circulus, quem secundi motus appellauimus; nunc autem dici poterit, ab officio quod praestabit, circulus latitudinis, vti in apparatu docuimus, qui scilicet in polis ecliptieae conuertatur: est tamen nunc illi addenda Dioptra, quae circa centrum eius, seu eclipticae vertatur. quaeque habeat in vtraque extremitate pinnulas perforatas, vt per ea foramina liceat in sydera collimare. Secundo necesse est tempore obseruationes (quae non nisi noctu haberi potest, in die enim stellae non videntur habere locum solis in zodiaco accuratè notum. Tertio veteres Hipparchus, &Ptolemaeus habebant etiam locum Lunae notum in zodiaco per calculum; seu quod melius est tempore alicuius eclypsis lunaris, quia tunc locus lunae exactè soli opponitur. pro Luna industrius, &solers Tycho Venerem assumpsit, quia locus eius in zodiaco, &distantia eius a Sole, certius haberi potest, quam lunae: eius enim motus magis obseruabilis est. habito igitur loco Lunae aut Veneris in zodiaco, idest, in quo sit gradu per eius à Sole distantiam; noctu adhibita armillari sphaera, stellam quampiam Lunae aut Veneri proximam obseruabant, quantum scilicet locus eius locum Veneris in zodiaco praecederet, vel sequeretur. (praecedere autem est esse propius initio zodiaci secundum signorum ordinem, sic stella in 20. gra. Arietis praecedit alteram, quae sit in 25. gra. vel quae sit in Tauro, aut Geminis, &c.) id autem per nostram aemillarem sphaeram sic assequemur. lea Astronomicè, splendente Luna, aut Venere, eorumque locis iam praecognitis, collocetur, postea circulus latitudinis ita moueatur, vt visiuus radius illi adhaerens; transeat per mediam Venerem; quo facto statim ad stellam obseruandam idem circulus transferatur ita, vt visus per Dioptram peruadens in stellam dirigatur, atque initium gradus eclipticae notetur, per quem circulus transit, quantus enim erit arcus inter locum Veneris, &hunc, is erit distantia stellae à Venere secundum zodiaci longitudinem, quare si ei addatur Veneris longitudo, sream Venus praecedat, conslabitum tota stellae longitudo. v. g. Venus sit in 10. gr Tauri, stella vero obseruata distet à Venere gradus 4. erit igitur ftella in. 14. gra.