# Sphaera mundi 312

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. 1I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/312

Tauri, ac proinde eius longitudo erit grad. 44. distantia scilicet ab Aequinoctio, quae primo quaerebatur. Arcus vero circuli, latitudinis inter stellam, & eclipticam interceptus, erit latitudo stellae obseruatae borea vel austrina, prout citra ad boream, vel vltra ad austrum ab ecliptica fuerit obseruata: quae erat secundo loco inuestiganda. ex duabus hisce distantijs verus & proprius stellae locus in Firmamento dignoscitur. sic igitur omnium stellarum possunt loca definiri, totiusque Firmamenti ordinem, ac configurationem determinari. Non est autem necesse singularum stellarum longitudines, & latitudines adeo laboriose inquirere, sed satis est in nonnullis praestitisse, vti fecerunt in prima Arietis stella, atque in spica Virginis, quae olim erant prope aequinoctia; aut in Basiliseo, &c. constitutis enim harum locis, possunt aliarum loca per distantias ab eis inuentas determinari. Hoc igitur modo describunt Catalogum fixarum, in quo quaelibet stella habet propriam longitudinem & latitudinem, atque etiam magnitudinem. Talem Catalogum videbis apud Ptolemaeum, sed correctiorem apud Copernicum, & correctissimum apud Tychonem, tom. 1. qui summa cura ac diligentia stellarum loca ad nostra saecula definiuit, idest, ad annum Christi 1600, completum. Totus igitur Catalogus diuiditur in tres partes. quarum vna continet omnes stellas apud zodiacum. secunda stellas, quae extra zodiacum sunt Boreales. tertia Australes. rursus totus constat columnis 4. prima continet nomina stellarum, in qua illa dicitur praecedens, quae minorem habet longitudinem, illa sequens, quae maiorem. fitus vero earum explicatur iuxta imaginis illius membra, in qua existunt. Secunda columna continet longitudines è regione stellae sitas. Tertia eodem modo latitudines. & in zodiaco additur litera B, quae Boreales, & littera A, quae Australes denotat. Quarta Magnitudines, aut colores, sic. 1. significat primam magnitudinem. 2, secundam, &c. Ne- significat Nebulosam. Obs. obscuram. Quoniam vero apud scriptores eadem saepe stella varijs nominibus appellatur, placuit hoc loco hanc stellarum Polyonymiam explicare, vnde scriptores intelligi possint de qua stella loquantur: sunt autem nomina haec partim Hebraea, vel Arabica, partim Graeca, & Latina. Polyo Vertia. Pars Polponymia Stellarum, & Astetismorum. Os piscis notij. vltima Aquarij, ala (* Quila, Vultur vetans, idem. Fomahant Arabicè ACaput Medusae, Arabicè Algol. Canobus, Canopus, in extremo te Bootes, Arctophylax, Arcturus. monis Argonauis. Capra, Capella, Hircus, Arabes Alaion Lar, Thuribulum, Ara. Puteus. Cygnus, Gallina, auis. Eridanus. Fluuius, Amnis Erictonius, Auriga, Agitator, Argus, Nauis, Argonauis. Heniochus. Lupus, Bestia Centauri. vrsa minor, Cynosura. Corona austrina, Rota Ixionis Vrsa maior, Heliceè, in ea Carrum ve Crater, Vas Plaustrum. Inter has Palilium, & Antares dia

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
