# Sphaera mundi 329

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, CAPRICORNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/329

Adaptatus igitur hic semicirculus vt sit mobilis in polis eclipticae, erit instar omnium circulorum latitudinis, qui concipi possunt, Iam diuide totum globum in 12 sectiones aequales, ducendo lineas a polis eclipticae transeuntes per singula signorum initia sic enim erit totus globus diuisus in 12. oblongas sectiones, qua erunt instar 12, Peponis sectiones aequales, & vnaquaeque erit eiusdem appellationis cum eo signo, quod in eius medio existet, Globo igitur sic parato, ei sic vnamquamque stellam loco sibi debito appinges. Stellae illius, quae in globo pingenda est, accipe ex superiori Catalogo primo eius longitudinem, eamque inecliptica numera ab initio Arietis, & vbi terminabitur eius longitudo, ibi statue semicirculum mobilem: deinde ex Catalogo accipe eiusdem stellae latitudinem boream; vel austrinam, eamque numera in ipso semicirculo facto initio ab ecliptica versus beream vel austrum, prout oportuerit, atque in fine, seu termino huius numerationis, seu latitudin is, depinge colore aureo assumptam stellam, cum charactere magnitudininis eius, aut coloris. exemplum. Arcturi stellam sic inscribes; ex catalogo praemisso accipe eius longitudinem, quae terminatur in gra. 18. mi. 30. Librae; ideo ad hunc gradum statue semicirculum, quo ibi manente accipe eiusdem latitudinem, quae est gra 31. min. 2. borealis: numera igitur eam in semicirculo versus boream gr. 31. 21. ibique depinge stellam auream, cum charactere primae Magnitudinis, quae Arcturum referet: idem facito cum reliquis Arcturi stellis, postea figuram ipsius arcturi circa hasce stellas colore intermortuo, vel debili delinea, ne constellationis huius stellae nimis offuscentur. in quo hodie plurimum peccatur, dum potius animalia quaedam, aut homines, quam stellae pingi videntur. eodem modo omnes Arataeae sphęrę asterismos delineabis. Porrò Galaxiam sic delineabis. color totius Globi sit cęruleus, viae vero Lacteę subaldidus: ea autem has constellationes peruadit, Centaurum, Nauim; inter Oriona, & minorem Canem, pedes Erichthonij, Perseum, Cassiopeam, caput Cephei, Cygnum, Sagittarium, Aquilam, Antinoum, Sagittarium, Aram. in Cygno tamen diuiditur in duos ramos, quorum vnus per dictos asterismos transit, alter vero inter Lyram, & Aquilam descendit ad Ophiucum per Serpentem, & per caudam Scorpij incedens, quoad cum priori ramo ad Centaurum vniatur. Ex hac tandem stellarum descriptione oritur earum nqua in 12.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
