Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 33
Unproofread scanNot analysed yet
porro huius nouae, ac mirabilis Herculei lapidis, proprietatis, primus, ac nouus obseruator extitit Robertus Normannus, vt ipse in suo Attractiuo tradit: quare lapis hic verè Herculeus; non solum ad meridianam lineam, sed etiam ad poli altitudinem, hoc est, ad mundi sphaerę constitutionem nos edocendum, magna erga nos naturae munificentia, natus, atque in Astronomorum auxilium comparatus videtur: vt merito non solum Herculeus, sed etiam lapis dici mereatur Astronomicus 7. Inuenta iam linea Meridiana in horizontali plano, necnon poli altitum dine, supra illud, facile erit materialem sphaeram astronomicè collocare; quae res persaepe in hac sphaerali scientia vsui est; fit autem hoc modo. Eam in plano Horizontali in quo sit Meridiana designata, statuatur, ita vt &horizon sit exactè horizontali plano aequidistans, idest, ad Libellam situs, &Meridianus ad vnguem Meridiei lineae incumbat, &polus conspicuus ad Septentrionem conuersus, sit supra horizontem eleuatus iuxta loci dati eleuationem. In hac enim situatione omnes spherae partes, ac circuli, partibus, ac circulis sphaerae mundi correspondebunt; Vnde totius mundi constitutionem in data regione cognosces idest, ex qua parte sit Septentrio, ex qua Meridies, vbi Oriens, Occidens, vnde venti omnes expirent. Quod si erexeris è verticè sphaerae bracteola, vel quippiam à vento facilè mobile, id flantem tunc ventum indicabit, nomina enim ventorum scripta sunt in horizonte; is igitur ventus flabit, à quo directè bracteola auertetur. Ex eadem sphaerae positione apparebit, vbi in caelo sit polus conspicuus; Quà etiam Aequator, ac tropiei in caelo incedant, atque à Vertice distent: &alia huiusmodi. Haec est igitur Astronomica sphaerae constitutio, quam operae prętium est rectè percipere. 8. Meridianus circulus Geographis plurimum vsui est, opera enim ipsius locorum longitudines, ac latitudines metiuntur. Est autem Geographis locorum longitudo, distantia eorum ab vltimo terrae termino occidentali, terrae, inquam, priscis cognitae: vltimae autem terrae continentis occidentales erant orae maritimae Hispaniae, &Africae occidentales, quae Atlantieo Oceano alluuntur; Insulae vero omnium occidentalissimae erant illae, quae in eodem Oceano sitae Fortunatae dicuntur; Qua propter statuerunt harum Insularum meridianum debere esse primum omnium Meridianorum numerando deinceps caeteros meridianos versus Orientem procedendo.