# Sphaera mundi 331

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, CAPRICORNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/331

quam etiam inde cognoscere possumus, quia ad sensum non videtur moueri, sed semper in eodem cęli loco, & in eadem ab horizonte altitudine con sistere videtur. deinde Vrsam minorem, & maiorem, ac deinceps omnes boreales constellationes cognoscemus. Secundo loco seorsim omnes 12. Zodiaci constellationes. Tertio cęteras omnes australes. Iuuat etiam hanc Stellarum cognitionem earum magnitudo, nam Stellae. 15. primae ma gnitudinis inter cęteras sunt fulgidiores, easque multo magnitudine superant, vnde facilè intuentium oculos in se conuertunt. Nebulosae pariter ob colorem suba bidum facilè dignoscuntur. Postremò conducit etiam ipsarum configuratio, vt quia duae postremae Plaustri rotae sunt in recta linea cum Stella polari, facilè erit ipsam polarem cogno scere, ducendo per imaginationem lineam rectam per duas illas ad eam partem, vbi polus esse putatur; haec enim polari Stellae occurrens, eam manifestabit. Sic etiam A debaran, Humerus sinister Orionis, & Canis maior, in eadem sunt rectitudine; pariter Capella, Pes Aurigae, & Palilium. quatuor rotae Plaustri quadrangulum constituunt. Corona Gnossia circulum ferè representat. Hyades formant figuram literę V. Pleiades Botri figuram. Delphinus Rhombi figuram efficit. In Aquila sunt tres in eadem rectitudine inuicem ęquidistantes, quarum media est primę magnitudinis, quę etiam Aquila dicitur. stellę omnes Capricorni sunt in forma cuiusdam magni trianguli. porrò ex ipso globo ritè stellis insignito licebit plures huiusmodi configurationes elicere, quę ad institutum conducant. De motibus affixarum, & Aequinoctij praecessione. Cap. III. TYIS omnibus iam fęliciter peractis ab antiquioribus illis syderum cultoribus, Thalete, Metone, Arato, Aristillo, Timocharide, & alijs; cùm postea Hipparchus summus Astronomię conditor post Timocharidem annis 150. suas haberet obseruationes, easque cum Timocharidis obseruation. conferret, reperit Affixas non solummotu primi modilis diurno circunuerti, sed praeterea motu proprio ad signorum consequentia inscar planetarum tardissimè promoueri, siue ipsa Aequinoctiorum puncta in pręcedentia paulatim repedare. idque hoc modo; Timocharis reperit primam Arietis Stellam post lectionem vernam gradibus 2, seu vt modo loquimur in secundo gradu signi V. Hipparchus vero eandem stellam reperit post eandem vernam sectionem grad. 4. Rursus Timocharis reperit spicam Virginis ante sectionem autumnalem gra. 8. eandem vero Hipparchus 6, tantum gra. eandem sectionem praecedere inuenit. Idem accidit in omnibus alijs stellis, quarum obseruationes horum duorum Astronomorum sunt inuicem collatae. Vnde Hipparchus primus animad uertit, ac posteris tradidit, inerrantes quoque stellas paulatim in consequentia promoueri. quod postea succedentibus seculis alij syderum obseruatores confirmarunt. nam Menelaus annis. 224. post Hipparchum eandem primam Arietis Stellam comperit distare gr. 6. ab Aequinoctio verno. post quem Ptolemaeus annis. 41. eandem reperit in gradu. 6. m. 40. Albategnius postea annis 741. a Ptolemaeo, eandem deprehendit in gr. 18. deinde ab Albategnio annis 381. Alphonsus Rex eandem inuenit in gradu. 26.m.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
