Latin
CAPRICORNVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 335-2
Unproofread scanNot analysed yet
stellis fuerit aequinoctium vernum initio Orbis conditi, quod pro altero huius calceli exemplo erit. Erat igitur prima Arietis anno ab Vrbe condita 466. ab orbe vero condito 38 32. secundum nostram clarorum Mathematicorum Chronologiam, post aequinoctium grad. 2. nam vt refert Ptolemaeus tunc eam ibi Timocharis deprehendit: cum igitur, secundum nostram hypothesim, stellae conficiant grad. 1. in annis 70. mensibus 7. sequitur duos illos gradus superasse in annis 141. quibus detractis ex 3832, remanent 3691. anno igitur ab Orbo condito 3691. erat prima Arietis in ipsssima sectione verna. Erat autem is annus ab Vrbe cond. 325. (qui remanent detractis annis 141. ab annis 466 ali Vrbe cond. quando Timocharis obseruauit) quod tempus ferè incidit in tempus obseruationum Metonis, &Euctemonis, qui solstitia, &aequinoctia obseruarunt; qua tempestate zodiacus asterismorum coincidebat cum zodiaco signorum, seu Primi Mobilis: cum praeterea ostensum sit inerrantes totum zodiacum recurrere annis 28800, per auream regulam inuenies eas in annis 3691. progressas fuisse gradus 46. nam si anni 28800, dant gradus 360 anni 3691, dabunt annos 46. Quare prima Arietis erat in ipso mundi exurdio ante aequinoctium grad. ferè 46. hoc est in gr. 14.