# Sphaera mundi 337

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, CAPRICORNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/337

Verùm eum iste motus ob suam tarditatem nondum sa tis exploratus sit; cumque parua 24. differentia oriri potuerit ex obsernationum imperfectione, vt bene Tycho suspicatur, non admodum soli citi esse debemus de hac inerrantium vacillatione. ad hunc portò motum efficiendum superiores Astronomi suppenunt nonam sphaeram, cuius motus poli sint in punctis aequinoctiorum, quibus innixa moueatur secumque pariter mouat Firmamentum eo modo quo diximus. Primus eius inuentor fuit Thebit Arabs anno Domini 1270, vt patet ex nostra clarorum Mathematieorum Chrocologia. Tandem ex tribus hisce motibas, quibus fixae agitantur, conflatur vltimus earum morum spiralis, vt inplanetis: nam v. g. stella, quae olim erat in Trepico Caneri, ab eo sensim motu proprio recedens, quotidie nouam reuolutionem ob diuruam conuersionem versus alterum Tropicum agglomerat, ad quem perueniet in fine Magni anni, idest, in annis solaribus. 28800.. Ortus, & Occasus Inerrantium. PRaedictos inerrantium motus sequuntur Ortus earum, & Occasus vaA rij. omnis autem Ortus, & Oceasus stellarum, vel est Horizontalis, vel Solaris, quem Graecè Heliacum vocant. Ortus horizontalis est elauatio, seu ascensio astri supra horizontem. Occasus horizontalis est depressio, seu descensio astri infra horizontem: hic autem Ortus, & Occasus consequitur ad motum diurnum, & ideo quotidianus est; & subdiuiditur in alias species. Ortus Heliacus est apparitio Astri, quod antea eb iolis vicinitatem non conspiciebatur. Occasus Heliacus est occultatio Astri, ita vt amplius ob solis propinquitatem cerni nequeat. hic etiam in alias species diuiditur. inde autem oritur, quia Affixae motu proprio in longitudinam tardissimè progrediuntur, sol autem respectu earum ocyssimè, vnde fit vt sol singulis annis inerrantes omnes assequatur, & proinde fulgore suo eas contegat; quod est Heliace occidere; easdem postea praetereat, suoque fulgore liberet, vt iterum apparere possint; quod est Heliacè oriri. Ortus horizontalis matutinus est, quando Astrum vna cum sole mane oritur: hunc ineptè nonnulli Cosmicum appellant. Quod si solem ita praecedat vt primo conspiei mane incipiat dicitur ortus Heliacus. de hoc ortu intelligendus est Hesiodus, cum eanit sic. Pleiadibus Atlante natis exorientibus, incipe Meßem. Illae enim Mense Iunio, quo Messis initur manè heliace apparere incipiunt. Idem Hesiodus haec rursus habet; cum vero Otione, & Syrius in medium venerit caelum, Arcturum autem inspexerit Aurora. indicat Autumni tempus, quo Aurorae tempore Arcturus Heliace apparet, & tunc illa duo Astra, Orion, & Syrius Meridianum obsident, quod accidis pest aequinoctium Autumnale. Quid. lib. 2. Fast. hunc etiam ortum innuit, sic, Iam leuis obliqua subsidis Aquarius verna. Proximus aethereos excipe Piscis equos. vbi verbum, subfidit, significat à sole derelinqui, qui prius ipsum occultabat sua praesentia, vnde postea conspici possit. Eodem consilio Virgilius Georg. 1.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
