Latin
CAPRICORNVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 338
Unproofread scanNot analysed yet
Gnossiaque ardentis decedat stella Coronae. Debita quam sulcis committas semina. Vbi verbum, decedat, significat à sole decedere, vel recedere, ipso scilicet sole praetereunte, sicque manè ante solem apparere, idest, heliace oriri. Aristoteles tandem, secundo Meteor. cum ait, quapropter &circa ortun Orionis, maximè fit tranquillitas; hunc ortum intelligit; vt ibi in nostris Comment. in loca eius Mathematiea explicauimus. de eodem ortu sunt etiam illa eiusdem loci, Etesiae autem slunt post versionem, &Canis ortum, idest, heliacum matutinum. Ortus horizontalis vespertinus est cum vesperi occidente Sole, stella ex oriente emergit. qui ortus Graecè dicitur Acronychus, vti alias dictum est, quem vulgus Latinorum Graecè nescientium Cronicum, &hinc temporalem ineptè appellauit. Quidius lib. 1. de Fonto Elogia 9. hunc innuit: Vt careo vobis scythicas detrusus in oras Quattuor Autumnos Pleias orta farit. Autumni enim tempore vesperi demerso iam sole oriuntur Pleiades in oriente, tuncque primo apparere incipiunt. Occasus horizontalis matutinus fit quando oriente Sole, stella in occidente descendit infra horizontem. ad hunc alludit Hasiodus, his; Arationem vero videlicet incipe, Pleiadibus occidentibus; ha quidem noctesque &dies quadtaginta latent; rursum vero circunuertente se anno apparents Virgilius etiam Hesiodum sequutus Georg. 1. sic, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur, Debita quam suluis committas semina. intelligit enim tempus Autumni quod tempus sationis est, &quo Sole Scorpionem possidente, Pleiades in opposito Tauri signo existentes, matutino tempore occidunt, nec amplius cernuntur. hunc ineptè quidam orcasum Cosmicum appellauere. Occasus horizontalis vespertinus qui Gręcè Aetonychus, &barbare cronicus dicitur; fit cum stella simul cum Sole infra horizontem deprimitur. quod si stella, quae in occidente vesperi videbatur, appropinquante ei sole apparere defierit. is erit occasus Heliacus, ad quê Quid. respicit lib. 2. Fast. sit, Quem modo caelatum stellis Delphinae videlias, Is fugiet visus nocte sequente tuos. loquitur enim de tertio Februarij die, cuius pridie post Solis occasum apparebat Delphinus in occidente, sed terrio die à superueniente Sole occultatus, vna eum eo occidebat inuisus. Et Virgilius. Et aduerso cedens Canis occidit Astro. idest, Canis cedens locum aduerso soli appropinquanti heliace occidit. Porrò ex praedictis manifestum est huc ortuum, &occasuum cegnitionem necessariam esse ad intelligenda plurima loca tam Poetarum, quam Philosophorum, tum rei rusticae Scriptorum; sed &maximè Medicorum; hi enim omnes rerum tempora per ortus, &occasus ferè semper heliacos describunt. quam necessitatem sic Virgilius exprimit: Praeterea tam sunt Arcturi, &sydera nobis Haedorum aies seruanat, &lucidus Anguis, Quam quibus in tatriam ventosa per aequora vectis, Pontus, &astriferi fauces tententur Alydi.