# Sphaera mundi 339

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, CAPRICORNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/339

Idem affirmat Aetius Medicinae consultissimus sermone 3. cap. 4. sit; quandoquidem etiam stellae orientes, & occidentes aera mutant: vnde contingit etiam alios ventos aliter spirare, necessarium duxi hic tempera indicare, in quibus earum, quae aerem palam alterant, ortus, & occalus fiunt: nam sarorum corpora, & multo magis agrorum iuxta aeris statum alterantur. ea igitur sunt, Equus cum mane oritur; cum Pleiades oriuntur manè, cum vesperi occidunt, &c. quae apud eum reperies. Galenus ipse Medicorum princeps monet aegrotos ne se manibus Medicorum Astrologiam ignorantium committant, quia inquit, medicamina parum iuuant imo sape nocent, temporibus incommedis exhibita: tempora autem ex ortibus, & occasibus stellarum pendent. sed primus omnium Hippocrates in lib. de aere, & aquis, inter caetera haec habet; oporret autem, & Astrorum ortus considerare, pracipuè Canis, deinde Arcturi, & Pleiadum occasum morbi enim in his maximè diebus indicantur, alijque perimunt, alij vero desinunt, &c. Quamebrem operae pretium est, cognoscere quo anni tempore, quaeuis stella oriatur, & occidit. quod pulchre, ac commode indicabit sphaera Arataea seu Gebus Astronomicus, quem supra construximus; hoc modo; cum colloca astronemicè, deinde stellam illam, cuius ortus, tempus quaeris, statue in horizonte exientali, notaque gradum eclipticae, qui tunc simul horizontem tangit; cum enim Sol ad illum gradum peruenerit, orietur stella illa horizontaliter, & pest aliquot dies etiam Heliacè. posita item stella in horizonte occiduo, notetur pariter gradus eclipticae eundem horizontem contiagens, cum enim eum sol occupauerit: Sella ea vesperi horizontaliter occumbet, cum aliquot diebus prius heliace occiderit. quando vero sol fuerit in gradu huic opposito, stella eadem manè occidet. Maginus in suis Ephemeridibus exhibet tabulam ortuum, & occasuum praecipuarum stellarum. Deortu, & occasu inerrantium extat Autolycus antiquus Astronemus, qui O ympiade circiter 120. floluit: cum losephus Auria, & traduxit, & i Atrauit, Alter Aliter de Oriu, & Occasu syderum secundum Astronom.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
