# Sphaera mundi 34

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/34

Est igitur Longitudo alicuius loci propriè loquendo, distantia meridiani alicuius loci a meridiano Fortunatarum: quae distantia sumenda est in Aequatore, per eum enim omnes meridiani perpendiculariter transeunt, quare tanta est, v. gr. Longitudo Parmae, quantus est arcus Aequatoris à meridiano Fortunatarum, vsque ad Parmae meridianum numeratus in gr. v. g. 32. causa veròcur Geographi hanc distantiam appellarint Longitudinem, fuit, quia portio terrae tunc temporis cognitae, Longior erat ab Occidente ad Orientem procedendo, quam ab Austro ad Septentrionem, quapropter eam di mensionem meritò longitudinem appellarunt; quare haec longitudo nihil aliud est, quam distantia à primo illo meridiano sum terrae longitudinem. 9. Inseruit pariter meridianus latitudinibus locorum mensurandis, ac numerandis; Est enim loci latitudo arcus meridiani eiusdem loci ab Aequatore vsque ad darum locum numeratus: quae dimensio dicta est latitudo: quoniam dimensio terrae antiquitus cognitae, quae ab Austro in Septentrionem patebat, angustior erat altera, quae ab Occidente in Orientem pretendebatur: dimensio autem angustior in alijs huiusmodi rebus. latitudo solet appellari: quare latitudo locorum est distantia eorum ab Aequatore secundum terrae latitudinem. porrò olim locorum omnium cognitorum latitudo erat tantum Borealis; nunc autem post Noui orbis, & multarum aliarum prouinciarum, detectionem, plurima sunt loca vltra Aequatorem, quorum latitudines in Austrum excurrunt. Haec breuius explicaui, quia fusius, ea explicare munus est Geographi; ergo id praestabo in Geographię Introductione, ad finem operis: vbi etiam quoniam valde è re Astronomica est, longitudinem, & latitudinem praecipuorum locorum in promptu habere, dabo Tabellam eorum Longitudines ac latitudines continentem. De Aequatore, seu Aequinoctiali circulo. Cap. BSOLVTIS. duobus circulis pluralibus, ac fixis, reliqui sunt ij, qui singulares, ac mobiles dicuntur, quorum primus, ac omnium nobilissimus est Aequator, vel Aequinoctialis, sic dictus, quod quando sol ad eum peruenit, aequantur dies noctibus, idest, dies artificialis noctibus artificialibus, seu Aequinoctium efficitur. Est autem Aequator circulus maximus, quem cum sol percurrit efficit vbique terrarum Aequinoctium. Eius centrum est idem cum centro mundi, eiusque poli sunt etiam poli mundi, ac primi mobilis, super quibus motus diurnus peragitur; quorum alter qui nobis eleuatur dicitur arcticus ab Arcto, idest, Vrsa constellatione illi proxima: alter vero quod huic opponatur propterea Antarcticus appellatur; Est autem vnicus in mundo Aequator. est praeterea mobilis, motu scilicet diurno, totus reuoluitur. Eius autem in mundo positionem sic rectè concipiemus: Inuenta namque linea meridiana, vti superiori capite docuimus, ducatur per centrum, E, illius figurae linea, AC, faciens angulos rectos eum meridiana, haec enim erit linea Aequinoctialis, idest, vestigium aequatoris in horizonte sensibili, punctum, A. verum ortum, C, vero occasum verum monstrabunt: vnde etiam apparet duas lineas Aequinoctialem, & meridianam secare totum horizontem in aequales 4. Quadrantes.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
