Latin
CAPRICORNVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 341
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum Astronomi condiderunt tabulas Ascensionum rectarum, ac proinde etiam Mediationum caeli; necnon Ascensionum obliquarum omnium arcuum eclipticae incipientium ab initio Arietis, quas huc transcribere nostro instituto onerosius duxi, quam vtilius; ponam tamen solam hanc tabellam Ascensiones rectae, siue Caeli Mediationes, 12. sign. Zodiaci. Gra. Vbi vides 4. signa superiora oriri, &caelum mediare cum gra. 27. 541. quae est eorum ascensio recta, &caeli Mediatio. sic 4. signa media cum gra. 29. 541. tandem. 4. inferiora cum gra. 32. 12. quae sunt eorum Asc. rectae, seu caeli mediationes. Porrò ex sphaera materiali fabrefacta facilè erit vnicuique volenti, Ascensiones omnes rectas, &obliquas cuiusuis puncti, vel arcus inuenire. hac ratione rectas Ascensiones reperies, applica gradum eclipticae oblatum circulo Meridiano: &numera gradus ab initio aequatoris vsquae ad Meridianum procedendo ab occasu ad ortum, ij enim conflant Ascens. rectam illius gradus, seu etiam mediationem caelisimiliter poteris reperire omnes Ascen. obliquas graduum omnium apud horizontem quemuis; necnon omnes Ascensiones tam rectas quam obliquas, quorumlibet arcuum eclipticae. verum quiddam hic mirum considerandum occurrit, arcus nimirum omnes primae quartae zodiaci. quae habet gra. 90. inchoari ab initio V, &definentes vbicumque habere ascensiones rectas se minores, in sine tamen quartae, id est, in fine, U, totam quartam habere ascensionem rectam sibi aequalem. sic in praesenti tabella, vides arcum, V habere ascensionem rectam 27. 54'. se minorem, &arcum constantem ex V, &&,idest, gr. 60. habere ascensionem rectam gra. 57. 481. adhuc se minorem: totam vero quartam, idest, V. &. T, quae habet gra. 90. habere ascensionem rectam gra. 90. sibi aequalem. idem pulchrè contemplari poteris in sphaera materiali promouendo lente primum mobile ad occidentem, &interim dum partes zodiaci meridianum pertranseunt, vel horizontem rectum, intuere partes aequatoris eas concomimitantes, &oculis ipsis rem toram percipies, &intelliges. de alijs vero