# Sphaera mundi 342.1-4

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 342.1 to 342.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/342.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/342.1

Cap. V. STENSVM est Terram, Aquam, Lunam, Venerem, Solem, gloObosa esse corpora; vnde pariter raliquos Planetas globosos esse credidimus Pars Terilae. didimus. ijsdem igitur rationibus existimandum est inerrantes quoque sphaerica figura esse praeditas. Cap. VI. Magnitudines Affixarum. VEMADMODVM in caeteris astris duo necessaria fuerunt ad eorum veras magnitudines indagandas, ita etiam in Affixis, distantia videlicet earum à medio Mundi; necnon earum apparens diameter. Porrò veteres Astrologiae cultores, Hipparchus, & Ptolemaeus hanc partem veluti nimis abstrusam, & altam, attingere non sunt ausi. Albategnius tamen vir Arabs improbo ausu affixarum etiam magnitudines subtiliter admodum aggressus est; quas postea recentiores multo adhuc certius deprehenderunt: vt igitur vtrorunque subtilissimas indagationes explicemus, praemittenda prius sunt illa duo, quae modo commemoraui. Ac primo de earum distantia à medio sic statuendum; cum ostensum sit ex Tychone supremos Saturni circuitus à medio attolli semidiametris terrae. 1219001. conueniens esse putandum est, affixas paulò altius collocatas esse. praeterea cùm erassities Firmamenti incerta sit, ac proinde incertum an omnet affixae sint in eadem altitudine, vt aliquid medio loco statuamus, statuemus cum recentioribus affixas à centro terrae semid. terrae 141006. plus minus attolli. Secundo de earum apparenti diametro: diligenti inspectatione habita deprehensa est diameter apparens stellarum primae Magnitudinis minuta 2', adimplere. talibus praemissis hanc Albategnius in libro de scientia Stellarum inibat rationem. imaginabatur triangulum vti praesens, in quo EC. referret mediocrem Solis à terra distans tiam, quae est 1142. semid. terra. CD, referret semidiametrum solis apparentem, min. 15 1/2. EA, referret distantiam affixarum praedictam, id est, semid. 140001. AB, referret semidiametrum Solis apparentem in Firmamento, vbi sunt affixae, siue interuallum illud, quod apparens semidiam. Solis in Firmamento occupare videtur. quoniam vero diameter apparens Stellae primi ordinis est min. 2'. ideo erit ferè pars ectaua totius AB, representetur igitur in AF, parte octaua totius AB. quoniam igitur sunt duo triangula similia ECD, EAB. erit vt, EC, ad CD.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
