# Sphaera mundi 342

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/342

luce resplendeant, sicuti Luna, Venus, & caeteri planetae. Respondeo gitur probabiliter existimandum esse, eas à Sole luminum parente collustrari, lucemque ab eo gratis acceptam, gratis quoque terrigenis mortalibus reflectere: vmbras vero omnes sursum proijcere: quae quanrae intnimis curiosum est indagare. Ego tamen posita earum à Sole distanria 130c0, semid. terrae, comperi stellas primae magnitu. vmbram proijcere semid. terta 65000, longam, quod sanè mirum est. conicae tamen erunt, quoniam Affixae primae Magnitudinis sunt minores Sole, vt mox apparebit: Sedicur scintillant, & prae caeteris nonnullae maximè, vti Procyon, & Sirius? Existimo scintillationem stellarum nihil aliud esse quam tremorem quendam luminis apparentem propter intercur santium vaporum variam infractionem. cuius rei primum sit argumentum, quòd illae; magis scintillant, quae horizonti propiores sunt, vbiscilicet maior halituum ascendentium turba existit; quae vero verici propiores, minus, vbi videlicet halituum minor multiplicatio existit, ita vt supra 45, gra. altitudinis ab horizonte (vbi secundum probatiores Astronomos, sensibilis refractio definit) nihil micent. secundum sit, quod Luna, Sol, & quoduis aliud obiectum ob fumum interpositum tremere videntur, qui tremor, si parua essent obiecta secundum apparentiam, vti sunt stellae, diceretur scintillatio. qui tremor tanto magis apparet, quanto longius à nobis obiectum fuerit. quare minimè mirum sit, si caeteris paribus planetae, qui nobis propiores sunt quam fixae, minorem quoque quam ipsae scintillationem exhibent. praeterea planetae cum sint affixis maiores, magnitudine hac sua, melius refractioni, ac tremori resistunt, vti de Sole, & Luna supra tactum est. Lapilli sub currenti aqua tremuli, & veluti scintillantes spectantur; quippe quod in stellis efficit intercursans halitus, in lapillis supra currens aqua efficiat. Porrò Procyon & Sirius, quanuis magnitudine sua nonnullos planetas adaequent, valde tamen scintillant, quoniam in nostis regionibus vix ad altitudinem 45. graduum ascendunt, sed vt plurimum prope horizuntem pone multos vapores incedunt, ac propterea tremuli, & micantes apparent, idque minus, quò altius meant. vide P. Christophorum Scheiner de Caelestibus refractiomibus. Figura Affixarum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
