# Sphaera mundi 348

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS DECIMVS TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/348

Atqui nostra stella in vtroque situ semper distitit à polo exactè gra. 28. 131. ergo nulla suberat parallexis, quae eam infra Firmamentum detraheret. Aliter etiam, & quidem solertur per solum filum, eo modo quo in Cometis. Praedicti tres modi vsui sunt in eodem obseruatoris loco; verum etiam ex diuersis locis, diuersisque obseruatoribus eam rimantur, vti superius de Cometis diximus; nam si astrum sit infra Firmamentum, atque ex locis valde dissitis conspiciatur, non apparebit vbique locorum in eodem caeli puncto; sicuti enim cum plures in eodem templo ex diuersis locis pendentem Lychnum intuentur, eum iuxta diuersum lacunaris punctum putant esse, quae visus varietas est quaedam parallaxis. si vero Lychnus fit ipso laqueari affixus, omnibus, qui sunt in templo videtur esse in eodem loco, idest, nullam aspectus diuersitatem efficiet; sic Firmamentum est Mundi Lacunar, Lychni sunt sydera; quorum quae infra ipsum ceu pensilia sunt, vti sunt planetae, & cometae, quae propterea in diuersis Firmamenti locis, ex diuersis terrae locis, conspecta cernuntur. vnde nec eandem cum proximis stellis configurationem, vel distantiam habere videntur. At stella haec noua Cassiopeae vbique locorum visa est in eodem caeli puncto; nam Valentiae in Hispania Hieronymus Musonius Mathematum professor, in Sicilia Franciscus Maurolycus insignis Mathematicus, demum in Dania Tycho magnus ille obseruator, in locis adeò disiunctis, eam cum vicinis stellis eandem semper seruasse distantiam, ac proinde nullam habuisse parallaxim deprehenderunt. Vnde consequens est eam supra omnes errantium regiones constitisse. FIGVRAM eius fuisse sphaericam existimo ijsdem rationibus, quibus & reliquas mundo coaeuas esse rotundas. omnia enim eius accidentia vti supta vidimus erant communia cum alijs inerrantibus, quare idem de figura existimandum est. MAGNITVDO eius vera, eodem prorsus modo, quo in stellis perpetuis, reperitur; eandem enim distantiam à medio mundi obtinent, quae est semid. ter. 14000,. diameter autem apparens huius, cum maxima apparuit, fuit min. 3 1/2. ex quibus duobus principijs, modis alias traditis, elicitur eius magnitudo ad terram collata, quae sane mira est, nam terram 360. vicibus adaequauit. De hac Tycho edidit integrum Tomum, & alij plures de eadem varia Opuscula conscripsernt, quae omnia cum eodem Tychonis Tomo sunt edita. ru 3 . Pars Tertia. De recenti Stella in Cygno exorta anno 1600. ISTANTIA eius à centro Mundi. Rursus anno 1600. nouum mundo spectaculum edidit Firmamentum, nouam videlicet stellam in summo Cygni pectore, quae praeter alia hoc vnum maxime mirum habet, quod iam per annos 16. ibi affixa, & immota inter alias Inerrantes, ceu caelesti ciuitate donata perennat.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
