Latin
TRACTATVS DECIMVS TERTIVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 349
Unproofread scanNot analysed yet
altitudo igitur eius à centro mundi, erit vt in praecedenti, semidiam. ter. 14000. Locus eius in Firmamento est in confinio colli, &pectoris Cygni, eiusque longitudo est in gr. 16. 181. Aquarij. Latitudo borealis gr. 55. 1/2. MOTVS in ea nullus praeter diurnum, eundem enim semper retinuit situm in Cygno, idest, nullam sortita est parallaxim FIGVRA eius rotunda, vt in alijs MAGNITVDO eius est tertij ordinis, vnde non admodum spectabilis, quapropter nonnulli de eius nouitate dubitarunt; putarunt enim eam vnam esse perennium stellarum, sed tamen propter ipsius mediocritatem nemini antea, aut obseruatam, aut à praeteritis stellarum censoribus praetermissam; quam dubitationem sic tollam. Primo. Haec stella omissa est ab Hipparcho, qui ausus fuit annumerare posteris stellas, easque suis locis in Firmamento consignare, suasque singulis magnitudines definire, vt facilè inde posteri discernere possent non modo an obirent, nascerenturuè, sed an omnino aliquae transirent, mouerenturue. item an crescerent minuerenturue, caelo in haereditamem cunctis relicto: ex Plin. lib. 2. ca. 6. cum ergo nec in eius Catalogo, nec in eius Commentario in Aratum, vbi de stellis Cygni de industria agitur (quae opera adhuc extant) eam si lentio praetereat, quid aliud nos docet, quam post tot saecula tandem illud accidere, quod ipse dubitare caeperat, in summo videlicet caelo nouas, diuturnasque stellas nasci posse? Secundo. neque Ptolem. in suo syderum Catalogo huius stellae meminit, quem ab Hipparcho acceptum correxit, &locupletauit Tertio. Tandem Tycho Brahe, qui nostra tempestate veterem illam Hipparchi curam, per tot saecula neglectam resumpsit, vt stellas omnes accuratè dinumerarit, suisque locis ac magnitudinibus censuerit, cui hanc tacitam, &incommemoratam reliquit? praesertim cùm ducentas alias à veteribus omissas, &quidem hac minores numerauerit diligenter? veruntamen haec in eius monumentis nusquam reperiri potest. Quarto. Accedit hisce mutis testibus loquentium authoritas, Gu ielmus enim Iansonius primus profiretur se hanc stellam nouam annotasse, cum anno 1600. nouam globi Astronomici editionem pararet. Eius vero authoritas plurimum valere debet, quippe qui vnus ex Tychonis discipulis in astrorum notitia, &obseruatione erat versatissimus. Quinto. Ne sim longior, Ioan. Replerus, &P. Clauius caeterique syderum studiosi, eam proculdunio nouam recipiunt. MAGNITVDO autem eius vera eadem erit cum stellis tertię magnit. quas adaequabat, terram igitur continebit vndecies. Caeterum stella haec, omnes tam Cometas, quam nouas slellas diuturnitate iam superat. hoc enim anno 1616. iam annum agens decimum sextum inuariata adhuc perseuerat. vide Kepleri opusculum de hac stella. De Stella noua in Serpentario exorta anno 1604.