# Sphaera mundi 351

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS DECIMVS TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/351

sed cur stella Cygni non mutat apparentem magnitudinem? fortè quia haec adeò lentè mouetur, vt nondum sensibiliter inde mutata sit. haec autem opinanter circa quaestiones physicas de materia, aut generatione, &c. de his stellis plura habent Tycho, & Keplerus, non pauca etiam Clauius in sua Sphaera, qui ferè omnia praedicta affirmat. Consectarium, de ipso Firmamento CI qua pars caeli duritie, ac firmitate praedita est, proculdubio erit FirOmamentum; videmus enim in eo stellas affixas atque adinuicem immotas omnes simul supra mundi polos ordinatè, ac sphaericè moueri, idest, perinde ac si corpori sphaerico affixae vna cum eo reuoluerentur. quod euidens signum est firmitatis illius, & causa simul cur vocatum sit Firmamentum. LOCYS eius siue distantia à terra patet ex praedictis FIGVRAM autem eius esse sphaericam motus ipse stellarum indicat, vti superius cum de figura mundi tractaremus ostendimus; vbi cum ostensum sit mundum esse sphaericum, sequitur pariter Firmamentum praesertim secundum extimam, ac conuexam superficiem esse globosum, cum hoc supremum ac vltimum caelum sit, ex ijs quae Astronomi probatiores norunt, sitque propterea veluti totius mundi Tectum, ac culmen sphaericum. MOTVS Eius ijdem sunt, qui affixarum de quibus superius satis. MAGNITVDO eius sic habetur; offendimus distantiam affixarum esse 14000. semid. terrae, quare tota diameter Firmamenti, seu mundi totius continebit 28.000. semid. ter ac proinde maximus Firmamenti gyrus continebit semidiam. 881000. quae efficiunt milliaria astronomita 604.872452. quanta vero sit eius soliditas vel crassities, quanuis par sit eam putare immensam, nihil tamen certi asserimus. Cum autem Firmamentum sit mundi pars suprema, quae caeteras omnes complectitur, eius. que diameter nota sit in diametris terrae, saltem qua stellae sixae à terra distare necesse est, facile erit totius mundanae sphaerae magnitudinem ad terrae magnitudinem conferre; si ni mirum cubi diametrorum vtriusque exhibeantur. diameter terrae est. 1. diameter totius mundi saltem est. 14000. ter. eorum cubi sunt 1. & 2. 744000 000000. ea igitur est proportio terrae ad totum mundum. Corollarium. De nona Sphaera, & Primo mo bili supra Firmamentum, confictis ad omnes motus fixarum saluandos. CVPRA Firmamentum solent communiter Astronomi Nonum cęlum, seu sphaeram nullo astro, aut lumine insignitam supponere; cuius officium sit, vt supra diximus, mouere Firmamentum motu Trepidationis.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
