# Sphaera mundi 352

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, TRACTATVS DECIMVS TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/352

cum enim putent ipsum Firmamentum à se moueri in longitudinem, consequenter etiam putant ipsum motu trepidationis non à se, sed ab alio cieri debere; quandoquidem philosophicum dogma sit, corpus vnum simplex natura sua, moueri vnò tantum simplici motu; extrinsecè autem, si pluribus motibus percellatur. Eadem ratione supra hanc nonam sphaeram circumponit vltimum caelum, nec astris, nec lumine praeditum, quod Primum mobile appellant, cuius poli sint poli mundi simul & Aequatoris. eius autem officium sit mouere inferiores omnes sphaeras, seu totam ferè mundi machinam motu diurno, seu spatio 24. horarum ab oriente in occidentem versare. Aliqui tamen ex recentioribus, (vt apparet ex libro epistolarum Tychonis, & aliorum ad ipsum scribentiumr) inclinant nullum existere caelum anastro, atque ob solum motum quempiam efficiendum: quapropter probabilius esse putant diurnam mundi conuersionem à nullo primo mobili ab alijs distincto effici, sed à tota caelesti regione, hoc est, totum caelum simul moueri in polis mundi, vi propria, ab oriente in occasum spatio 24. horarum. in quo caelo interim sydera omnia, & planetae proprijs motibus ab occasu in ortum in polis zodiaci, quasi contra primum motum, conuertantur, eo modo, quo supra exposui. quamobrem de hoc primo mobili, & motu eius nihil mihi aliud dicendum superest, quam quae dicta sunt. III. Magnitudines Sphaerarum ac Syderum collata ad terram. Erra continet mill. cubica. 170032. 521. 600. ad Maris soliditatem est sicuti, 2290, ad 1. ad Aeris soliditatem vi ad Aetheris soliditatem vt ad Lunam vt ad Solem vt ad Mercurium vt ad Venerem vt ad Martem vt ad Iouem vt ad Saturnum vt ad Cometam anni, 1577, vt ad Stellas primae magnit. vt Secundae mag. vt Tertiae mag. vt Quartae mag. vt Quintae mag. vt Sextae mag. vt 1, ad I. Ad Stellam nouam Cassiopeae vt Cygni vt Serpentarij vt Ad Mundi Sphaeram vt 1, ad 2 744.0001000000, Quae omnia in adiecta figura ad sensum intueri licebit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
