Latin
COLOPHON
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 359
Unproofread scanNot analysed yet
aequales, facto initio ab horizonte occiduo, &procedendo supra horizontem versus orientem; hae autem diuisiones oportet attingant ipsam lineam tropici, &aequatoris, quibus appone numeros horarum; sicis in ipso horizonte occiduo iuxta primas tres diuisiones sint tres nu. 24. duo in tropicis, reliquus in aequatione; sic, ternis diuisionibus secundis, adde tres numeros 23, duos in tropicis, reliquum in aequationem. idem fac tertijs, adscribendo illis ter. 22, eodem modo cum alijs ternis punctis facies vsque adultimum tropici aestiui punctum, quod est supra horizontem, notando ternos numeros, etiamsi puncta aequatoris, aut tropici hyberni, correspondentia punctis aestiui tropici, sint infra horizontem. Sed hoc loco addenda est horizonti ortiuo sponda quaedam aliquantulum supra ipsum erecta inter tropieos, in cuius summitate notanda sunt puncta, &numeri pro ijs punctis, &numeris aequatoris, &tropici hyberni, quae infra horizontem ceciderint; quae scilicet correspondent in eadem numeratione punctis, &numeris tropici aestiui existentibus supra. sunt autem notanda hac ratione, extende filum super tres numeros eiusdem appelletionis à tropico aestiuo per aequatorem, vsque ad hybernum, &vbi hoc filum tetigerit interius spondam, ibi notabis in summitate spondae punctum, &numerum eundem, qui erat infra horizontem, hic enim numerus inseruit pro numero infra existente. in eleuatione Parmensi gr. ferè 45, puncta, &numeros horarum 9, 10, 11, 12, 13, 14. 15. tropiei Capricorni, sunt infra. in aequatore sunt tantum infra hi, 9, 10, 11. 12 tamen est in ipso horizonte, sed notandus est in sponda. in tropico autem Caneri omnes sunt supra. in sponda autem notandi sunt omnes praedicti 9, 10, 11, 12. 13, 14. 15. vt inseruiant pro existentibus infra, vti per nuper diximus. quanta autem esse debeat altitudo spondae, vsus docebit. Tertio, axis materialis auferatur; postea filum extende ab ortu, ad occasum in superficiehorizontis, quod referat diametrum horizontis; in cuius medio, quod exacte sit centrum horizontis, siue sphaerae, notetur punctum apparenti colore. Quarto, accipiatur tabella exacte complanata, in qua describendum est horologium, tantae magnitudinis, vt possit intra sphaeram collocari. è medio eius perpendiculariter erigatur stylus acutus satis breuis, quantus autem debeat esse hic stylus, vsus postea docebit; debet enim tantus esse, vt radius, de quo mox dicam, per apicem eius transiens tabellae occurrere possit. Haec intra sphaeram collocetur, ita vt sit infra horizontem, sed ei tamen aequidistans, apexque styli praecisè pungat punctum fili medium, quod sphaerae est centrum, in quo statu tabella obfirmetur, vt dimoueri nequeat. postea filum auferatur. Quinto, accipe filum aeneum subtilissimum, atque rectissimum, qui Solaris radijs vices gerat, tantae longitudinis, quanta est sphaerae diameter sitque ex altero capite acuminatus. Hisce paratis ad linearum horariam descriptionem sic aggredere; velis exempli gratia, horam 23, seu lineam eius in tabella delineare; immitte igitur radium, qua parte acuminatus est, per punctum horae 23, tropici aestiui, &simul per apicem styli, donec leuiter punctim tabellam attingat, ibique in ea punctum notabis.