# Sphaera mundi 36

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/36

Idem ad sensum ex materiali sphaera ostendere est, nam eleuato altero polorum ad quamlibet altitudinem, statim apparebit arcum meridiani inter polum, & Verticem interiectum, qui altitudinis poli est complementum, esse aequalem arcui meridiani ab horizonte, vsque ad aequatorem interceptum, qui angulo aequatoris subtenditur, ac proinde eiusdem quantitatem indicat. Caeterum in sphaera recta, vterque dictorum arcuum est Quadrans; In parallela vero sphęra altitudo poli est integer Quadrans, quare nullum relinquitur conplementum; & sicuti ibi nullum est tale complementum, sic etiam nulla est Aequatoris eleuatio, cui aequale sit. Habita igitur linea equinoctiali, & angulo ęquatoris, extra sphęram parallelam facilè cuique erit ęquatoris perfectam in proprio horizonte positionem imaginari. Vsus aequatoris hi sunt. Primo, Totam mundi sphaeram in duo dirimit hemisphaeria, Boreale vicelicet, & Australe: vnde etiam ipsum terrae Globum pariter in partem Borealem, & Australem partitur. 2. Est regula, & mensura primi motus, sen motus diurni, quo scilicet totum caelum vna cum sole spacio 24. hor. circa axem mundi reuoluitur, qui motus procedit ab Ortu, & tendit per meridiem ad occasum, atque inde per mediam noctem descendens, iterum ad Ortum reuertitur. dicitur motus diurnus, quiam ex hac integra reuolutione dies naturalis perficitur. Est autem aequator huius motus mensura, quia ipse eodem motu vniformiter, ac regulariter mouetur, habet enim eosdem polos, & axem quos hic primus motus: mouetur vniformiter, ac regulariter, nam temporibus aequalib. mouentur partes aequales idest, eadem semper velocitate vg. singulis horis eleuantur gr. 15. ipsius supra horizontem, aut meridianum praetereut, vti Astronomicae obseruationes docent. atque hoc est nobilissimum, ac praecipuum ipsius munus. 3. Cum motus aequatoris sit vniformis, regularis & semper aequè velox, merito Astronomi eum pro mensura cęterorum motuum assumpseruntur, seu ex motu ipsius Tempus fabricati sunt, est enim tempus, vt aiunt Philosophi, nihil aliud quam mensura motus. hac de causa Astronomi saepè partes aequatoris appellant tempora, quas in Zodiaco gradus propriè dicunt; sic eleuatio 15. gr. efficit vnam temporis horam, & integra aequatoris reuolutio, vna cum tanta eiusdem particula, quae respondeat progressui diurno solis in Zodiaco, diem naturalem perficit. eodem modo menses, anni, & reliqua tempora, quib. reliquos aliorum Planetarum, syderum, ac rerum motus, necnon durationes mensuramus, ex ęquatoris reuolutionibus constituuntur. Aduertendum vero singulos quindenos gradus non efficere exactè vnam horam, vti exempli causa, posuimus, sed exiguum quid amplius requiri, de quo suo loco, cum de diebus agetur. Vt autem melius percipiatur quot aequatoris partes, quibus, & quot temporibus respondeant, placuit sequentem tabellam subiungere. Vsus Tabellae. CVM volueris gradus Aequinoctialis commutare in horas, accipe dati gradus numerum sub titulo aequaroris, & mox dextrorsum in columna proxima habebis numerum horarum, & min. gradibus datis respondentium: sic vides gr. 27. aequatoris respondere hor. 1. 48'. Quod si datum numerum graduum integrum non reperias in tabella, quaere in ea numerum proximè minorem dato, cum suis horis, & min.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
