# Sphaera mundi 362

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, COLOPHON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/362

qualis ferè est totus Lombardiae tractus, idem Horologium horizontale commutari posse in duo verticalia, seu muralia primaria, idest, in vnum, quod Meridiem directè aspiciat, & in alterum huic auersum, quod ad Boream pariter directè prospiciat: idque mutatis tantummodo horarum numeris. si igitur istud Horologium, ita muro exactè australi applicetur, vt linea meridiana sit horizonti perpendicularis, simulque linea horae 12, sit horizonti parallela, & hora 23. appelletur 13; 22 appelletur 14. 21 dicatur 15, & sic deinceps vsque ad 12. quae in 24. commutanda est: pariter tropicus Caneri euadat Capricorni, & contra: factum erit Horologium verticale, & australe primarium. Porrò notandum est in hoc Horologio lineas horarum 9. 10, 11, & similiter partes horarum 23, 22, 21, quae omnes sunt supra lineam horae 12, quae modo euasit 24. esse superfluas: huius figuram inspice. Horol. Ital. verticale australe primarium. ad latit. 45. li3 Pro Horologio autem boreali primario, accipiatur ea pars Horologij horizontalis, quam modo diximus in verticale australi esse superuacaneam, atquae haec ita muro boreali applicetur, vt linea horae 12, quae commutata est in 24, in verticali; fit horizonti parallela, sitque omnium suprema, vn de sequetur lineam meridianam deorsum perpendiculariter cadere, sic autem ipsarum numeri sunt commutandi, hora 12, commutatur, vt prius in 24. ho. 11. in 23. 10 in 22. 9. in 21. hae autem erunt ad partemorientis portiones vero horaram 23, 22, 21, quae remanent infra lineam 24, siue hori zontalem, sic immutantur, portio 21. mutantur in 9, portio 22. in 10. portio 23, in 11. hae autem sunt ad partem occidentalem, cuius talis est figura sequens. Horol. Ital. vert. primarium boreale. ad latit. 45.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
