Latin
COLOPHON
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 367
Unproofread scanNot analysed yet
ipsius meridiana congruere debet verae lineae meridianae inibi prius inuentae; stylus sit ad meridiem, collucente enim Sole vertex vmbrae styli ostendet hotas Italieas, seu ab occasu, meridiem, aequinoctia, &solstitia, vt facile ipsius figurationem consideranti patere potest. De Horologijs verticalibus, seis Muralibus. CI Tabella collocetur intra sphaeram, ita vt faciat angulos rectos eum Shorizonte, vti faciunt muri cum horizonte naturali, &ita vt imitetur situm muri, cui velles Horologium appingere; apexque styli attintingat centrum spharae, &postea puncta terna, pro singulis horis reperiantur, vt supra in horizontali docui. factum erit Horologium Murale, quod horas, &caetera ostendet in muro, cuius situm intra iphaeram imitabatur, Porrò si sphaera astronomicè apud murum assumptum collocetur, eique muto Tabella intra sphaeram existens sit aequidistans, simulque horizonti perpendicularis, tunc optimè murum illum referet. Illud scitu dignum est, ac pariter vtile, in eleuatione poli gr. 45.