Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 369
Unproofread scanNot analysed yet
In globis autem Geographicis, &vniuersalibus Tabulis scribi solent meridiani per quinos tantummodo gradus aequatoris, plures enim parerent confusionem; quare erunt omnes 36, qui tamen totum globum in partes 72, diuidunt, quasi in segmenta quaedam ab vno polo ad alterum pertinentia. Primus Meridianus est Insularum Fortunatarum. secundus transit per 5. grad aequatoris; tertlus per 10; quartus per 15. &sic deinceps orientem versus. Caeterum de vsu horum meridianorum apud Geographos vide quae supra de vsu meridiani in sphaera scripsimus, postea lege quae sequuntur. De longitudine, &latitudine Terrae, &locorum omnium. Vemadmodum Astronomi in coelo singularum stellarum loca per earum longitudines, ac latitudines determinant: ita etiam Geographi singulorum locorum situm in terra definiunt, &constituunt medio longitudinum, ac latitudinum, vt autem melius haec percipias vide quae supra scripsimus de locis stellarum, necnon de longitudine &latitudine earum in tractatu de zodiaco, &ecliptiea: ex quibus aduertere debes longitudines &latitudines Astronomorum, &Geographorum differre, quod illae referuntur ad eclipticam auxilio circulorum latitudinum, qui transeunt per polos eelipticae; hae vero referantur ad aequatorem ter restrem auxilio meridianorum, qui pariter transeunt per polos aequatoris: Quare quod ibi latitudinum circuli praestant, hic meridiani efficiunt. Quid longitudo &latitudo sit Geographis, dictum est in sphaera cap. de meridiano, num 8. &9. de officijs eius, vbi iterum aduertendum est, quod quanuis latitudines in terra sint distantiae ab aequatore versus alterutrum polorum, in caelo tamen distantiae ab aequatore ad vtrunuis polorum dicuntur Declinationes, vt in cap. de aequatore dictum est. Auctor quidam duplicem facit longitudinem, orientalem, &occidentalem; illa continet grad 180, versus orientem incipientes à meridiano Fortunatarum; haec vero numerat alios 180, ab eodem meridiano versus occidentem quae mihi probantur; sicut enim duplex latitudo statuitur Borealis &australis, ita duplex longitudo orientalis &occidentalis vtilis erit, Qua ratione locorum latitudines inuestigentur. Lias in tractatu de circulis Sphaerae ostendimus tantam esse cuinsuis AA loci latitudinem, siue distantiam ab aequatore, quanta est eiusdem loci, poli eleuatio: Inuenias igitur altitudinem poli; quo diximus modo in capite de meridiano, &simul inueneris eiusdem latitudinem.