# Sphaera mundi 370

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, ADD.TAMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/370

Qua ratione locorum longitudines inuestigentur. Ifficilior multo est haec inuestigatio praecedenti, nec adeo certa; cau D sa difficultatis est, quod nullum sit in caelo punctum prope aequatorem fixum ac stabile, ad quod, sicuti ad polum, distantiae locorum referri possint: modus tamen Geographis vsitatior est hic. Primo ex mensuratione aliqua nautica cognouerunt quantum distarent nonnulla loca occidentalissima Africae, aut Hispaniae, à Meridiano Fortunatarum; quae distantia erat ipsa eorum longitudo: Idem cognoscere etiam potuerunt per lunares eclipses hac ratione, exempli gr. Tempore alicuius eclipsis lunaris, vnus obseruator in Insulis Fortunatis obseruauit initium eclipsis Lunae contigisse hora 12. absoluta praecise, siue media nocte: alius obseruator existens Vlyssipone in Hispania eiusdem eclipsis initium notauit accidisse hora 12 1/2 post meridiem, hoc est, vna tertia parte horae post mediam noctem. differentia igitur temporis, quae est Thorae, qua Vlyssipone tardius incipit lunae defectus, indicat Viyssiponem esse orientalorem, quam locus alter Fortunatarum; cum enim illi tardius respectu sui meridiani eadem defectio apparuerit, signum est Solem prius eum attigisse, quam alterum. quoniam vero Sol motu diurno vna hora conficit gr. 15, vna horae tertia conficiet grad. 5. cum ergo Sol praetereat Meridianum Vlyssiponensem vna horae tertia prius quam Fortunatarum, distabit ille ab hoc gra. 5, quod erat propositum. Cognita longitudine vnius loci obseruant deinde eclipsium mementa alterius loci, cuius longitudo sit inuestiganda, eaque comparant cum temporibus, quibus in priori loco accidit; ex quorum differentia eruunt distantiam meridianorum; qua habita latere nequit distantia Meridiani loci assumpti à Meridiano Fortunatarum, quae est ipsa eius longitudo. Loco eclipsis assumere possumus Planetae cuiuspiam coniunctionem, vel cum alio planeta, vel cum quapiam affixarum. Cum primum in Mathematicis tyrocinium ponerem, venit in mentem alius modus, qui certissimus esset si horologium exactissimum ac diuturnum fabricari posset. is est huiusmodi. assumo horologium, quod exactè diem totum ostendat, seu quod indicat diem totum elapsum esse, seu iam, 24, horas praeterijsse; Volo igitur exempli gratia, inuenire quantum Roma sit orientalior Mediolano, seu quanta sit differentia longitudinum inter Romam & Mediolanum; existens ego primum Mediolani obseruo de media nocte stellam quampiam dum meridianum artingit, atque in eodem momento horologium, quod prius silebat soluo; quo facto statim Romam peto, horologium ferens mecum; illud statim ac vnam diem elapsam esse indicauerit, iterum ad pristinum restituens; sitque semper fauiter hoc etiam seculo coleretur: non enim tanta praesertim longitudinum differentia ac discordia inter authores cerneretur.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
