Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 374
Unproofread scanNot analysed yet
45, seu in opposito parallelo, suntque sub eodem meridiano in parte diametraliter opposita, sunt inuicem Antipodes; dicuntur etiam Anticthones, qui sunt sub diuersis polis, extra omnes parallelos, sunt tamen Antipodes. Porrò Antipodibus contraria omnia accidunt, quamuis enim habeant eundem horizontem, eius tamen auersas facies inhabitant, &opposita hemisphaeria. quando nos aestatem habemus, illi hyemem habent: quando nos diem, ij noctem: quando nobis occidit Sol, ijs oritur: cum nobis dies longissima, &c Antaeci, idest, Anticolae sunt, qui habitant sub oppositis parallelis, suntque sub eodem meridiano, non tamen diametraliter, quia sunt sub eodem semicirculo meridiani inter polos intercepto, sic E, G, sunt Antaeci, necnon F, H. sic Parmenses habent suos Antaecos sub eodem meridiano, sitos, sed tantum vltra aequatorem ad Austrum, quantum Parmenses ad Boream. habent Antaeci diuerso tempore aestatem, &hyemem, item diem maximum, &minimum. eodem tamen temporis momento habent meridiem, &mediam noctem, quamuis non semper eodem tempore Sol vtrisque oriatur, &occidat, &c Periaeci, idest, circuncolae habitant sub eodem parallelo &meridiano, sed inter eos medius est mundi polus; opponunturque diametraliter respectu diametri paralleli, sub quo existunt, vnde eundem polum, eodem modo eleuatum aspiciunt, tales sunt in figara E, F, necnon G, H. si Parma quis ambularet versus polum Arcticum, tantundemque vltra illum proficisceretur, ibi suos periaecos reperiret. quando nobis est nox, illis dies est, reliqua omnia sunt communia, Aestas, Hyenms, dies maxima, &c. Postremo aduertendum est, sequi ex praedictis habitatores aequatoris C, &D, esse tantum Antipodes, &eosdem simul Periaecos, non autem Antacos, quia nullus parallelus aequatori opponitur. Habitatores vero sub polis esse tantum Antipodes &Antaecos eosdem simul, non autem Periaecos, quia non sunt sub parallelis. cum autem volueris scire, quinam habitatores sint inuicem Antipodes, aut Antaeci, aut Periaeci, facile id assequaeris ex globo Astronomico, si ea quae nunc dicta sunt rectè percepisti. De varijs Habitationibus. ERaeterea in globo Geographico iam constructo, considerant Geographi quae nam loca seu Prouinciae sint in vna quaque Zonarum; quas quidem Zonas explicauimus in secunda parte Sphaerae in fine. Tandem ijdem Geographi considerant septem varias sphaerae mundi constitutiones seu habitationes, quarum prima est sphaera recta. Secunda sphaera obliqua, cuius vertex est inter alterutrum tropicorum, &aequatorem. Tertia obliqua, cuius vertex est in alterutro tropicorum. Quarta obliqua, cuius vertex est in aiterutra Zonarum temperatarum, seu inter tropicos, &polares circellos.