Latin
ADD.TAMENTVM
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 376
Unproofread scanNot analysed yet
in aequinoctijs nullam efficiunt vmbram meridianam, quia in meridie Sol directè vertici incumbit, eosque propterea circunquaque illuminat; vnde &putei toti vsque ad imum, totusque eorum fundus illustratur. Porrò haec sphaera coeterarum nobilissima est, tum ob perpetuum aequinoctium, tum ob quotidianam totius coeli apparentiam, vnde pariter de vtraque mundi plaga boreali, &australi participiunt, totoque coelo, ac stellis omnibus perfruuntur. De secunda Sphaera, idest, obliqua, cuius vertex est inter aequatorem, &alterum tropicorum. ITN horizonte huius sphaerae non omnia sydera oriuntur, &occidunt, sed illa tantum, quae sunt intra duos circulos aequatori parallelos, &horizontem tangentes, quorum vnus est maximus semper apparentium, alter vero maximus semper occultorum. Ea vero sydera, quae continentur intra parallelum semper apparentem versus polum conspicuum, nec oriuntur, nec occidunt, sed perpetuo supra horizontem circa polum mouentur. quae vero clauduntur intra alterum semper occultum, perperuolatent infra horizontem, similiter ortus, &occasus expertia; vt in sphaera Arataea, vel etiam Armillari videre est. 2. Habeant incrementa, &decrementa dierum, &noctium. 3. Habent bis aequinoctium, vernum, &autum. nale, necnon duo solstitia. 4. Bis aestatem, bisque hyemem, eis Sol affert, cuius causa est, quia bis per eorum vertices transit, bisque ad tropicos recedit. 5. Quadruplicem vmbram proijciunt; &ratione vmbrarum meri, dianarum Amphiscij, vti etiam superiores dicuntur. De tertia Sphaera, idest, obliqua, cuius vertex est in vno tropicorum. Abet haec sphaera determinatam poli eleuationem gr. 2 3 1/2; praeterea circelli polares coincidunt cum maximis circulis, quorum vnus est sem per apparentium maximus, alter semper latentium itidem maximus. 1.