# Sphaera mundi 377

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, ADD.TAMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/377

In ea omnia sydera, quae intra polarem circulum conspicuum côtinentur, semper supra horizontem versantur: quae vero intra alterum polarem occultum continentur, simul cum eo infra horizontem latent, reliqua tandem, quae inter vtrumque circellum existunt, oriuntur, & occidunt quotidie. 2. Dies crescunt, & decrescunt. 3. Vtrumque solstitium, & vtrunque aequinoctium recurrit. 4. Aestatem vnam, vnamque hyemem sentiunt. 5. Tres tantum vmbras efficiunt, occidentalem, orientalem, & meridianam, quae ad polum conspicuum vergit, ratione cuius dicuntur Eteroscij, quasi alteriumbrae. huius causa est Sol, qui non pertransit vitra eorum verticem ad polum conspieuum, sed tantum semel in anno ad ipsum peruenit, quando videlicet attingit tropicum illum, sub quo eorum vertex situs est. praedictae, 3. habitationes sunt in zona torrida. De quarta Sphaera, idest, obliqua, cuius vertex est inter tropicum, & polarem circulum. TTAEc est zonae temperatae habitatio. In ea ortus, & occasus syderum Rhabet se proportionaliter, vt in praecedenti, idest, pars semper apparent, pars semper latent, pars oriuntur, & occidunt, quae tria definiuntur à duobus circulis, quorum vnus est maximus semper apparetium, alter semper occultorum. dierum incrementa, aequinoctia & solstitia, aestatem, & hyemem vnam tantum experiuntur. ratione vmbrarum sunt, vt in praecedenti, Eteroscij, quia Sol nunquam ad eorum verticem peruenit, & ideo in meridie proijciunt vmbram ad polumeleuatum. caeterum in hac temperata zona, vbi polus eleuatur, gr. 45. sunt in eius medio, tantumque ab eorum verticibus distat polus, quantum aequator; tantumque polus ab horizonte eleuatur, quantum aequator; vnde calor aestatis tantus est, quantum hyemis frigus: & horologium solare horizontale inseruit etiam pro verticali. De quinta Sphaera, idest, obliqua, cuius vertex est in circulo polari. TTIe polus praecisè eleuatur gra. 66 1/2, & tropicus vnus totus est supra Hhorizontem, alter vero totus infra; ille coineidit cum maximo paerallelo semper apparentium, hic verò cum maximo semper latentium. quibus sit vt astra, quae sunt intra zonam torridam oriantur, & occidant. quae sunt extra ad polum eleuatum, semper appareant. quae vero ad polum occultum semper lateant. habent dierum varietates, maximusque dies est horarum, 24. quando videlicet Sol percurrit tropicum extantem; in altero vero tropico nox est horarum, 24. Aequinoctia, & solstitia sortiuntur, vt praecedentes: pariter & quatuor anni tempora. Eteroscij sunt, quia vmbram meridiei ad polum tantum conspicuum emittunt.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
