Latin
Cap. IV
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 38
Unproofread scanNot analysed yet
deinde cum reliquo numeri dati, accipe hor. &min. ei debita: eaque cum prioribus coniunge, v. g. dantur gr. 75 qui numerus non reperitur in Tabella, accipe igitur 70 proxime minorem, cui debentur hor. 4. 40'. deinde cum reliquo 5. accipio h. 0. min. 20. quae prioribus addida faciunt hor. 5. quae debentur grad. 75. porrò in Tractatu de Luna, docebo qua ratione hi numeri Astronomici addantur, subtrahantur, &c. Si verò minuta, vel secunda graduum in tempus conuertenda sint, accipe datum numerum minut. &c. supra titulos min. &se positos in pede tabulae: quia eadem series numerorum quae inseruit gradibus aequatoris, inseruit etiam minutis, &secundis: propter easdem proportiones: &sequentes columnae ad dexteram dabunt minuta, sec. &c. horarum, prout tituli ipsarum inferiores indicant: quia hi numeri modo euadunt min. sec. ter, sic minutis 30. aequatoris respondent hor. 2. 0. &32'. aequ. respondent horae 2. 8'', pariter secundis 30. aequ. respondent hor. 2. 011. &c. Si autem velis horas, min. sec. conuertere in gradus, minu. sec. aequatoris, vtere inuerso ordine tabella, v. g. vni horae, &4. acceptis sub titulo HoMi. respondent in sinistro latere graduum aequatoris gra. 16. &sic de reliquis, quae solers, &indust ius Lector facilè per se reperiet. Aliter idem sine tabella hac, assequemur per solam multiplicationem, &diuisionem multiplicentur gradus, minuta, secunda, &c. per 4. nam producti numeri dabunt partes temporis vel horae, vna denominatione minores, quam sint partes aequatoris multiplicatae, idest productus numerus ex multiplicatione graduum, dabit minuta horarum; &ex min. aequatoris, prouenient secunda horarum &c. v. g. gr. 9. multiplicati per 4. dabunt minuta horae 36'. minuta 40. aequatoris, dabunt secunda 160 horarum, quae efficiunt min. 2. 40'' secunda 20'. quadruplicara efficient 80' tertia horae, idest, 11. 20''. E contra si horae, &minuta, secunda, tertia horae diuidantur per 4. producent partes aequatoris vna denominatione maiores partibs horarijs, idest, ex tertijs hor. prouenient secunda graduum: ex secundis hor. prouenient min. graduum: ex minutis hor. prodibunt gradus: ex horis denique, producentur partes vnius sexagenae graduum. sic, si hora 1. 20'. 40''. diuidantur per 4. producentur primo 1/ vnius sexagenae graduum, idest, gr. 15. deinde 20'. diuisa per 4. efficient 5 gradus: 40. vero dabunt, 10'. hor. sic etiam horae 4. diuisae per 4. efficient, 1. sexagenam graduum: &patet, quia vicissim 60. gr. efficiunt horas 4. 4. Bis in anno facit Aequinoctium: quod accidit cum sol est in principio Arietis, aut Librae, vbi scilicet Eclyptica aequatorem secat: in hisce enim duobus punctis sol ob diurnam conuersionem, aequatorem terit. quod vt rectè intelligas, constitue solem sphęrae materialis, qui circulo secundi motus, affixus est, sub altero horum punctorum, vti in principio Arietis; eoque ibi manente, motu diurno circumuolue sphaeram: atque interim obserua viam solis, eumque videbis aequatoris iter obire. Quoniam verò aequator ab horizonte bifariam secatur, cum vterque sit circulus maximus,