# Sphaera mundi 383

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, ADD.TAMENTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/383

Naturalia in vnaquaque mundi parte, atque etiam regione notanda haec sunt, primo Elementa ipsa, v. g. terrae qualitates, plana, an montuosa, montes celebres, lacus, stagna, flumina, praesertim quae aliqua proprietate celebrantur, vt aquae thermales, &c. Aer, venti, &c Ignes subterranei, vulcani, fossilia fodinae, plantae peculiares, animalia peculiaria: singulae enim regiones proprijs rebus praedicae sunt, nam, non omnis fert omnia tellus, vnde India mittitebur, molles sua thura Sabaei, &c. Palmas Epirus equarum. Secundo loco humana consideranda sunt, ac primo Homines ipsi, quales corpore, qui mores eorum, studia, idiomata, religio, respublica potentia, viri illustres. loca pariter notanda sunt, in quibus aliquid praeclarum gestum fuerit, v g. locus pugnae Hannibalis cum Romanis ad Cannas, ad Trebam. loca vrbium deletarum: tandem vrbes illustriores, praesertim in quibus Reges, aut Duces resident, quae Metropoles appellantur. notandae etiam antiquitatis reliquiae, quae passim occurrunt, Aquaeductus, Viae, Templa, &c. Ostendantur tandem maximi Monarchae cum suis imperijs; Rex Sinarum videtur maximus, Rex Hispaniarum secundus, Magnus Turca tertius, &c. De Europa. luisa iam tota terra in quator partes primarias, reliquum est tradeDre methodum, qua singularum geographicam doctrinam acquiras; quamuis autem methodum modo in vniuersum innuerimus, videtur tamen necessarium veluti exemplo Geographico eam Europae applicare. Quaeratur igitur primo Europae etymon; nc autem dicta est ab Europa Age oris Regis filia, quam ex Phaenicia Iupiter in Cretam abduxisse poetae fabulantur. Secundò definitio Europae. est autem Europa vna ex4. mundi partibus, estque partim continens, partim Insulae. partim Peninsulae; cuius termini sunt his A meridie terminatur mari Mediterraneo, ab Oceldente Oceano;

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
