# Sphaera mundi 393

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, APPARATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/393

qua ratione Euclidis & aliorum problemata censenda non sunt practica, & ideo in superiori classe fuerunt connumeranda. Scriptores huius ex antiquis fuerunt hi, Hero Mechanicus de Geodaesia, antiqui enim vt ait Barocius per Geodaesiam intelligebant illam, quae visa siue radio visiuo, ope variorum instrumentorum, altitudines, longitudines, superficies & solida, metiri docet: quamuis Geodesiae nomen propriè terrae diuisionem significet, vnde ortum fortè habuit. Porrò liber hic rectè translatus, ac illustratus ab eodem Barocio editus est simul cum alio opere cui titulus est, Heronis translatio de Machinis bellicis, necnon liber de Geodaesia à F. Barocio transla, &c. Secundus sit alter Hero qui dicitur Alexandrinus, cuius liber sic inscribitur, Heronis Alexandrini Geometrumenon, in quo, vt ait Iosephus Auria, Geometria practica continetur; nondum tamen editum esse puto; mortuus enim est ipse Auria, qui se eum translaturum, atque editurum profitebatur. quod autem hi duo Herones differant, inde patet, quoniam Hero Mechanicus in proęmio de Machinis citat alterum hunc Heronem, eumque Mathematicum appellat. Boetius primus ex Latinis semipriscis, hanc praxim duobus libris suae Geometriae passim attigit. ex recentioribus verò complures & Italicè & Latinè hanc artem conscripserunt: ex Latinis duo tantum proferantur; Ioan. A. Maginus de dimetiendi arte, & P. Clauij Geometria practica; Italicè vero Franc. Lucas de Burgo, Cosmus Bartholus, Siluius Bellus, Nicolaus Tartalea, & alij. Arithmetici Scientes. PRimus omnium Euclides in 7. 8. & 9 Elemento. subtilissimè agit denumeris, quae primo loco addiscenda sunt; postea legendus est lordanus Nemorarius cum commentar. Fabri Stapulensis, qui libris 10. Arithmeticae theoriam explicat: deinde Nicomachus Graecus nondum translatus, pro quo interim legatur Arithmetica Boetij, qui se eum sequi fatetur; deinde Maurolyci Arithmeticorum lib. 2. succedat his Diophantes Alexandrinus à Guilelmo Xilandro illustratus. hunc Algebrae inuentorem faciunt, à quo eam Arabes acceptam Algebram postea appellarunt. deinceps legantur hi, Michaelis Stifelij Arithmetica integra, vbi etiam Algebram exponit; Cardani Arithmetica, P. Clauij Algebra, Bombelli Algebra Italica, Leonardus Pisanus qui primus Italice de Algebra scripsit, sed nondum editus. Fr Lucas de Burgo, Barlaam Monachus Graece, nondum editus, vt puto. Petrus Bungus de mysterijs numerorum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
