# Sphaera mundi 399

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, APPARATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/399
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/399

Studium profecto vanissium ac indignum, in quo bonae horae collocentur, quod tum plures, tum duo summi nostrae aetatis Astronomi eius vanitatis consultissimi, Ticho, & Kaplerus pluribus reprehendunt. lege Picum Mirandulanum contra Astro logos. cum autem non sit haec ars tota omnino interdicta vt diximus, paueos eius authores enumerabo ex ijs, qui minus humanae libertati derogant, nec fortè sunt damnati. Q Manilij Astronomicon versibus descriptum. Ptolemaei Quadripartitum, Centiloquium, inerrantium stellarum Significationes. Iulius Firmicus Maternus de Iudicijs, sub Constante & Constantio Imper. caeteros Arabes, & Latinos recentiores nugis, & superstitionibus plenos indignos recenseri, missos faciamus. Atque hi sunt Authores qui hactenus in lucem prodierunt, quique Bibliothecae construendae sufficere possint. Variae methodi in addiscendis Mathematicis iuxta varios addiscentium fines seruandae. Pars tertia. EOrum qui se Mathematicis addicunt varij possunt esse fines, quibus Etotidem methodi respondeant oportet. alij enim sola Geometria, aut sola Arithmetica delectantur. alij Optica, alij Musica, alij alijs deti nentur, alij totius Matheseos curriculum absoluere cupiunt: nonnulli Mathematicae non sui gratia dant operam, sed aut ad Physiologiam, aut ad Militiam, aut ad alias artes meius capessendas earum studium dirigunt. singulis igitur singulas methodos, & modos tradere oportet. Methodus ad solam Geometriam. PRimo nauetur diligens opera Elementis Euclidis, non ea leuiter ac festinanter percurrendo, sed saepius eadem repetendo. seruentur autem hae EEe hae duae regulae. Prima. Notet studiosus cuiusuis Demonstrationis medium praecipuum, quod est illud ex quo proximè conclusio infertur. porrò in demonstrationib. ad impossibile, illud ipsum impossibile, quod infertur, habetur pro medio illius demonstrationis.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
