# Sphaera mundi 401

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, APPARATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/401

primi, ostendit quadratum illud lateris angulum rectum subtendentis, esse aequale quadratis reliquorum duorum laterum; hoc idem numeris exequi possumus, si enim fiat triangulum rectangulum cuius basis sit linea quinque vnciarum, alterum latus sit quatuor vnciarum, tertium sit trium vnciarum, & quadrati horum numerorum sumantur, erit quadratus num. 5. nimirum 25. aequalis duobus quadratis reliquorum, nam quadratus numeri 4. est 16. quadratus numeri 3. est 9. qui duo quadrati simul conficiunt, 25. Sed hoc magis manifestum est in Algebra, quae quamuis Arithmet. sit, vtitur tamen Geometrieis demonstrationibus, & problemata omnia geometrica praesertim 10. Element. per numeros resoluit. Tertio postquam quis probè in Elementis Euclidianis versatus fuerit, alios Geometras aggrediatur, eo ordine quo super in Bibliotheca recensiti sunt. Methodus ad Arithmeticam. B affinitatem & connexionem quae inter Geometriam, & Arithm. intercedit, nulla ratione merebitur quispiam Arithmetici cognomem; quin Elem. saltem Euclidis probè percipiat, quibus perceptis debet postea operam Arithm. illis impendere, quos super recensuimus, atque ex eodem ordine quo sunt recensiti. occurrentibus vero difficultatibus, Primum sit remedium adhibere paruos numeros pro magnis, atque in illis prius experiri veritatem antequam aggrediaris, aut superes totam oblatam demonstrationem. Secundum sit, in numeris irrationalibus, & radicalibus Algebrae, quando occurrunt obscuritates, pro eis supponantur prius facilitatis gratia numeri rationales, & communes, ijque parui; in istis enim apparet etiam veritas illa, quae de Algebraticis proponitur, sicque intellectus illuminatur vt Algebraticas tenebras difijcere queat. Meihodus ad Opticam. Voniam Optica Geometriae subalternatur, ideo ad eam rectè capessendam necessario praecedere debent saltem sex primi libri Euclidis: postea studium impendatur Authoribus Opticae supra recensitis, atque eodem ordine. proderit autem multum ea experiri praesertim in speculis, & vitris, & pilis vitreis, & christallinis, nam experientia rerum magistra, Methodus ad Mechanicam. Voniam Mechanici Geometricè demonstrant, ideo necessaria est hie quoque saltem sex primorum Euclidis praecognitio, post quam sequatur studium Authorum supra enumeratorum, atque eodem ordine. Methodus ad Musicam. TAec Arithmeticè demonstrat, ideo necesse est praecedat cognitio meEdiocris Arithmericae, praesertim proportionum Arithmeticarum quas ad 5. Euclidis P. Clauius fuse exponit, necnon ad finem 9. Euclidis, vtitur etiam aliquando figuris geometricis, vnde primorum sex elemertorum Euclidis aliqua praecognitio necessaria est: deinde superiores Authores eo ordine, adhibito studio legantur, quo enumerati sunt.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
