# Sphaera mundi 402

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, APPARATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/402

Methodus ad Astronomiam & partes eius. Voniam Astronomia, vt rectè Plato aduertit, duab. veluti alis GeoO metria, & Arithmetica in caelum enolat, ideo primo necessaria est totius Euclidis praecognitio, necnon Arithmeticae vulgaris, illius praesertim, quae de Astronomicis fractionibus agit, quibus praemissis aggredi poteris authores super recensitos, eodem ordine seruato. Pro Gnomonica. D res Gnomonicas facilè, & rectè percipiendas plurimum confert Aconstructio sphaerae Gnomonicae. appello sphaeram Gnomonicam eam in cuius superficie descripti sunt primò tropici. Aequator, & duo paralleli horizontem tangentes, vnus maximus apparentium, alter occultorum maximus. deinde omnes circuli horarij, tam hi qui indicant horas Astronomicas à maeridie inchoatas, quique transeunt per polos mundi, & quorum vnus est maeridianus, quam ij, qui indicant horas ab ortu vel occasu numeratas, quorum vnus est horizon, & tangunt duos circulos aequatori parallelos, quorum vnus est maximus semper apparentium, alter maximus semper latentium. Constructio haec innuitur à P. Clauio in Gnomonica lib. 1. propositione 9. & 10. & inde elici potest. in hac pila summa iueunditate, vti expertus sum, licebit intueri omnes horum circulorum positus, & intersectiones; & in quibus diurnis circulis omnes tres se mutuo secent; vt in arcubus diurnis horarum 14. & 10. & in quibus duo tantum; & alia omnia quae alioquin obscurissima sunt, quęque Clauius prolixo taedio ad propositionem 20, explicat. haec porrò sphaerae constructio fieri debet ad datam poli eleuationem, vnica enim nequit esse vniuersalis. Reliquae astronomię partes non alia indigent directione praeter eam, quam supra in auth. Biblioth. innuimus. Methodus vniuersalis ad totius Matheseos curriculum ineundum.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
