Latin
403
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 403-2
Unproofread scanNot analysed yet
re ipsa id confirmabat, cum quotidie suis auditoribus problema aliquod Geometricum resoluendum proponeret. idem etiam manifestum est exopere nostro de locis Mathematicis apud Aristotelem, in quo loca nu. 400. exposuimus, quae absque Mathematicis intelligi nequeunt. Iac. Zabarella fatetur se bis totum Euclidem diligenter perlegisse vt ad germanum Aristotelis sensum in libris Logicis penetraret. quis libros de caelo sine sphaerae tractatu, quis Meteora, quis tractatum de Visu, sine Perspectiua assequi poterit? certè nullus. Quicunque igitur voluerit pro dignitate philosophiam profiteri is non mediocrem Mathematicis operam impendat oportet, &praeterea opus nostrum praedictum conetur intelligere, in eo enim omnia ferè quae Peripateticis necessaria sunt in vnum collecta, &declarata reperiet. Methodus ad Militiam. D exercitum varijs modis, &ordinibus disponendum, necessaria Aest Arithmerica: ad varias Machinas tam ad oppugnationem, quam ad defensionem necessarias, item ad aquas deducendas necessaria est Mechanica; ad mensurandas à longè per radium visiuum tum altitudines, tum distantias, &ad inacessarum Arcium descriptionem necessaria est Geometria practica. miles igitur peritus vt sit dicaturque Ingegniero, intelligat saltem sex priores libros Euclidis, deinde Arithmeticam practicam &Geometriam practicam, his enim instructus optimè studere poterit libris militaribus, &qui de Munione siue, vt aiunt Fortificatione tractant.