# Sphaera mundi 404

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 404. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/404

Architectores, & Pictores possim etiam mathematicis indigent praesertim Perspectiua. Atque hi sunt praecipui fines quibus visum est suas methodos indicare. Mathematici studij promotio. Pars quartâ. Indexoperum quae quidem extant, sed nondum edita, aut si edita nondum latinitate donata, vt tum Mecęnates, tum viri docti ea in lucem edere aut in latinum transferre non sine ipsorum gloria & studiosorum vtilitate possint. Vclidis Data noua indigent trassatione; Murolycus primum postea EIosephus Auria ea, vt ederent parauerant, sed apud eorum haeredes adhuc latent. Maurolyci liber de Figuris planis, & solidis locum replentib. Io. de Regiomonte de ijsdem acute scripserae teste Maurolyco. Modus secandi sphaeram ad datam rationem ex Dionysodoro à Maurol. translatus. Data Arithmet. Iordani, & Maurolyci. Euclidis Optica & Catoptrica à Maurolyco illustrata. Ptolemaei Specula ab eodem exposita. Archimedes de Speculis comburentibus ab eodem excultus. Albategnij Traditiones ab eodem expositę. Heronis Spiritalia ab eodem translata. Speculationes Mathematicae eiusdem. Haec omnia descripsi ex indice ante ipsius Cosmographiam, quae apud eius haeredes adhuc asseruantur. Qui vero sequuntur continentur in praefatione Iosephi Auriae ad Theodosium tripolitam de diebus & noctibus. Bariaam Monachi Arithmetic. & Logictices libri sex, erat apud Auriam. Theonis Smirnaei de locis Mathematicis apud Platonem, eiusdem de Astronomia; asseruatur Venetijs in Bibliotheca Cardinalis Bessarionis. Logotheti expositio in Almagestum. Porfirij expositio in Harmonica Ptolemaei, qui duo Graeci asseruantur in Vaticana, cum alijs nonnullis, vt videre est apud Auriam. Qui sequuntur sunt in B blioth. Medicea lingua Arabica scripti: Archimedes de Sectione circuli, eiusdem Lemmata. Aristarcus de corporibus Lumiuosis. Vpsicles de Ascensionibus. Thebit Ben Cora rerum selectarum. Apollonij Conicorum lib. 8. Maenelai de Figuris sphaericis li. 3. Ben Musa de Figuris planis, & sphaericis. hactenus ex Auria. Diophantis Arithmetieorum lib. 13. ait Bombellus extare in Vaticana, quorum sex tantum editi sunt: ipse quidem Diophantes pag. 7. asserit se 13. lib. Arithm. scribere. Abifeldea Arabs Geographus reperitur in Bibliotheca Palatina Hidelbergensi, ex lacobo Christmano in Alfraganum. V: timò restant Theonis Alexandrini Graeca commentaria in Ptolemaei Magnam constructionem, edita quidem, sed nondum in latinum translata, quamuis multi eam translationem sint aggressi, & multi etiam eam se maximè desiderare scribant. In alijs praeterea Regum, ac Principum Biblioth.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
