# Sphaera mundi 408

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 408. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/408

Tandem vltima pars huius discursus est conclusio, quae est ipsa propositio iam demonstrata, cui in Problemate subditur, quod erat faciendum; in Theore. mate vero, quod erat demonstrandum. sciendum praeterea Lemma esse quandam demonstrationem in gratiam alterius demonstrationis ne ipsa demonstratio prolixior euadat. Vide Clauium duobus capit. vltimis prolegom: in Euclidem. De Fallacijs, vel Paralogismis, vel Pseudographijs. Voniam Paralogismus, seu Pseudographia, est fallax demonstratio, Csequitur vt nunc de ea breuiter tractemus, hoc est de fallacijs, seu erratis, quae aduersus rectum demonstrandi vsum committi solent, quarum Prima sit, si quid ab Authoritate probetur; hac enim ratio, nec conuincit, nec Geometrica est, idest, non procedit ex proprijs Geometriae principijs, aut demonseratis. Secunda est, cum quis ratione, seu experientia sensus vtitur, vt si quis probaret in praesenti triangulo lineam DE. quae est basi BC. parallela, esse eadem basi minorem, ex eo quod ipsis oculis id percipiatur, esset fallacia, quia Geometria tractat de materia intelligibili, von sensibili, nec sensus potest semper percipere inaequalitatem; potest enim linea DE. esse adeo proxima basi BC. vt oculus vel lynceus nullam cernat differentiam; semper tamen Geometricè ostendetur minor. ad hanc fallaciam reducitur mensuratio, vt si quis aut Circino, aut alio instrumento, vtranque ex dictis lineis metiretur, indeque probaret illam esse minorem. Tertia deceptio in qua Tyrones ferè omnes incidunt, est vti circulo sensibili ad ostendendam aequalitatem linearum, v. g. in praesenti Isoscele ABC. ducta DE. pararella basi BC. probandum sit duas lineas AD. AE, abscindi aequales, & ad id construat quis circulum ex A, interuallo AD. hic circulus transibit etiam per E. ad sensum euienter. denter, si igitur discurrat sic, lineae AD. AE. sunt ductae à centro A, ad circunferentiam DE: ergo sunt aequales. erit fallacia sensus, quia inde probat, quia oculo id cernit. certum quidem est lineam AD.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
