Latin
409.1 to 409.4
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 409.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pertinere à centro ad circunferentiam, sed auxilio sensus non est certum lineam AE. praecise terminari in ipsa circunferentia, quia non est ducta post descriptum circulum, nec supponitur circulum transire per E. &quanuis Euclides in Prima, &alijs, vtatur circulo ad ostendendas lineas aequales, id bene habet, quia in Prima lineae ducuntur saltem vna post factum circulum, qui per extremum alterius lineae transit ex hypothesi. in Secunda vero proposi tione ductis iam lineis circulus describitur interuallo minoris secans maiorem, quare pars maioris intra circulum intercepta necessario ducitur à centro ad circunferentiam, &sic illae duae probantur aequales. Quartò, fallaciter demonstramus, quando in constructione assumitur aliquid. cuius constructio ignoratur, vt si ad quadrandum circulum dieat quis, sumatur linea recta aequalis periferiae circuli; hoc enim geometricè nondum inuentum est; &si mechanicè, vel organicè fiat nititur sensu; similiter peccant omnes demonstrationes in quibus vsui sunt lineae punctuales, vt est linea Conchoidis Nicomedis apud Clauium in Geometria pract li. 8. p. 25. &linea Quadratix apud Clauium ad finem 6. Euclid. huiusmodi enim lineae non sunt quid continuum, cum ex punctis constent, &propterea nequeunt partes ipsarum praecise haberi, cum incertum sit vbinam sint puncta lineam constituentia. in Quadratice praeterea vltimum punctum haberi nequit. Nicomedes paralogizat ducens lineam quandam quae terminatur ad Conchilem punctualem, quia incertum est an ad vnum ex punctis illis desinat, secus terminari ab ea nequit. Quinta, est cum vtimus communibus principijs aliarum scientiarum, sie Bryso in quadrando circulo vtebatur, hoc principio, quaecunque sunt simul maiora &minora ijsdem, sunt inuicem aequalia, quod commune est magnitudinibus, numeris, temporibus, &qualitatibus &ideo ab Aristotile reprehenditur text. primi poster. vide nostram illius loci explicationem: Hinc etiam non licet Geometrae vti illo principio quae sunt eadem vni tertio sunt eadem inter se, quia est commune alijs scientijs, sed pro eo vt, debet hoc; quae sunt aequalia vni tertio, &c.