# Sphaera mundi 409.5-6

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, 409.5 to 409.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/409.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/409.5

Sexta, Rationes probabiles apud Gec metras habentur pro paralogismis, vt si quis probaret superiorem lineam DE, quae est basi aequidistans, esse minorem basi. BC. ex eo quod sit in angustiori loco, quam sit basis; deciperetur quia ibi poni potest linea maior basi, quae tamen non sit ei aequidistans. Septima. Dicitur principij petitio, estque, quanto in discursu assumitur pro vero id, quod est demonstrandu m.i.quod in principio positum est. Arist. 2. Priorum c. 21. affert hoc exemplum; vult quispiam ostendere duas in sequ. figura lineas AB. CD. esse parallelas, quod faciant angulos alternes AGH, GHD. aequales, nam hoc posito per vigesimam septimam primi, id sequitur: volens postea prebare tales angulos esse a quales, id probat, ex eo quòd sunt parallelae, quod sequitur per 29. primi, petit quod in principio positum est pro bandum, scilicet, lineas AB. CD. esse parallelas Eandem peccaret fallaciam qui demonstrationem aliquam citaret, quae ex demonstranda penderet, seu sequeretur, vt si quis prebaret 16. p. per 32. primi. Octaua, aliquando Tyrones dum demonstrationes Euclidis repetunt falluntur ob similitudinem demonstrationum, sic aliquando probant angulos ad basim esse aequales in 5. per 4. nam illi anguli opponuntur aequalibus lateribus, ergo inferunt per 4. sunt ęquales. etror est quia in 4. id probatum est in duobus diuersis triangulis, in 5.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
