# Sphaera mundi 41

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/41

ex qua maxima altitudine detrahunt aequatoris altitudinem, quam supra inuenimus, & remanet maxima Eclypticę declinatio, quam hoc tempore ponimus esse gr. 23. 1/2 quamuis Tychoni sit 23. 31′ Refert autem Zodiacus viam omnium Planetarum, quam motu proprio obambulant, quo ab Occasu in Ortum sub ipso progrediuntur. sicuti enim aequator est propter primum motum, seu diurnum; ita Zodiacus est propter motum secundum, qui est proprius Planetarum. Obseruatum est enim ab Astronomis Planetas omnes, Solem, Lunam, & reliquos, non solum motu diurno ab Ortu in Occasum, 24. horis circumuerti; verum etiam suis proprijs motibus sub Zodiaco ferri ab Occasu in Ortum, non tamen directè, sed obliquè, id est, per viam quandam, quae aequatorem obliquè secat: vnde, & ab eo deflectit, tam in Septentrionem, quam in meridiem, quam viam Zodiacum appellarunt. Hunc autem motum secundum manifestius videlis in Luna, quàm in alijs, si enim eam obseruaueris ad stellas fixas, videbis eam quotidie vesperi respectu earum ad quas relata est, esse magis Orientalem, idest, eas praeterire versus Orientem, ipsas vero ad occasum remanere. Idem apparet comparata ad Solem Luna, cum praesertim noua est, manifestè enim omnes videmus eam magis quotidie ab eo versus Orientem recedere. Neque verò putandum est eundem Planetam duobus hisce motibus eodem tempore ferri in contrarias partes, hoc enim impossibile est, sed semper magis Occidentem versus appropinquat, quia motus diurnus velocior est motu eius proprio, & ideo praeualet, & superat; & proinde Planetam ad Occidentem, vel inuitum quasi rapit: interim tamen minimè Planeta praepeditur, quo minus per Zodiacum paululum versus Orientem, progrediatur. exemplo sit formica posita in principio Arietis, adcò tardè versus Orientem incedens, vt vno die gradum vnum tantum absoluat: quo eodem die, motu diurno conuertatur circa totum mundum simul cum Zodiaco, & primo illo gradu, quem interim inambulabat: certum est eam semper velocius ad partes Occidentis deferri, quamuis eodem tempore gradum primum Arietis tardè seandat. sed haec alibi fusius explicanda sunt. Quantum autem declinent singula Eclypticae puncta ab aequatore facilè est in sphaera materiali, aut Globo aliquo Astronomico fabrefacto reperire, in qua sphaera, vel in quo Globo constituta sit prius Eclyptica secundum maximam eius declinationem, per obseruationem inuentam, quam nostra aetate ponimus esse graduum 23. 1/2. quae declinatio est angulus, quem facit cum aequatore, & quem mensurat colurus solstitiorum; si enim per singula eius puncta, ducantur circuli declinationum, de quibus supra dictum est, erunt eorum arcus inter dicta puncta, & aequinoctialem interpositi eorum declinationes ab aequatore.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
