Latin
411
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 411
Unproofread scanNot analysed yet
Deeimaquarta, cum: liquid assumitur, quod aequè obscurum est, ac ipsa propositio; debet enim ex notioribus deduci; sic Proclus decipitur dum ad probandum axioma 13. Euclidis assumit illud aequè ignotum, si ab vno puncto duae rectae angulum facientes infinitè producerentur, earum distantia excedet omnem finitam magnitudinem. vide Clauium in scholio 28. Propos. primi Elem. pag. 150. Decimaquinta, oritur ex ignoratione terminorum Geometricorum. sic Tyrones aberrant, dum putant se quadrare circulum, si construant quadratum cuius quatuor latera sint aequalia periferiae dati circuli: vide Geometriam practicam P. Clauij, pag. 357 Tandem lectorem monitum volo ad vitandas fallacias vtile esse legere soan. Buteonem de varijs circuli quadraturis: &Petrum Nonium de Orontij erratis; ,&Io. Regiomontanum de quadratura Nicolai Cusani. hienim aliorum varios paralogismos &fallacias detegunt, vnde nos aliorum damno proficiamus. De Resolutione, &Compositione. TArs quauis bene tractetur non solum necessarium est, vitia illi contraria vt vitari possint, cognoscere, sed etiam, &quidem praecipuum, praecepta tenere quibus facilè &optime artis finem consequamur; cum ergo de fallacijs egerimus, quae arti huic contrariae sunt, sequitur vt de Resolutione, &Compositione nonnulla dicamus per eas enim &optimè &facilè geometricae demonstrationes inueniri pessunt. Resolutionem hanc Geometricam primus omnium Plato adinuenit, eanque Laodamantem Thesium docuit; cuius auxilio &ipse, &reliqui iuniores Geometrae plurimis subtiliter inuentis Geometriam magnopere amplificarunt. de hac resolutione vt refert Pappus initio 7. scripserat Euclides, Apollonius &Aristaeus, sed opera eorum interciderunt. Marinus autem Ghetaldus in suo Apollonio rediuiuo Resolutionam hanc pariter rediuiuam se propediem daturum recipit: nos tameu interim de hac nonnulla diximus in locis math. ad titulum, L biresolutor. &hic etiam nonnulla in medium afferemus. quid autem ipsa sit ex veterum de ea reliquijs primo videa mus. Euclides igitur in scholio proposit. primae 13. Elem iuxta fidelissimam Command. ex Zamberti, &Graeco interpretationem (quod schol. cum quatuor resolutiones, pretiosum antiquitatis monumentum nonnulli interpre tes perperam omiserunt) eam sic definit.