# Sphaera mundi 418

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, CHIHIOC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/418

CHIHIOC. ASDominus tur, AB, AC, AD; secundum quas vox parieti incidit, ideoque lineae incidentiae dicuntur. harum omnium vna AB, propriè est parieti perpendicularis, seu normalis, quia ad angulos rectos ei accidit. reliquae omnes, quales sunt AC, AD, eidem obliquè occurrunt. licebit pariter innumeras lineas à pariete reflexas imaginari, quae totidem incidentibus respondeant: harum hic tantum tres depinguntur; CF reflexa ipsius AC; BA reflexa ipsius AB normalis; normales enim in se ipsas reciprocantur: DE tandem reflexa ipsius AD. vbi notandum est, lineam reflexam obliquam semper reflecti in partem alteram, seu directè oppositam suae incidentis, ita vt ambae, & incidens, & reflexa possint esse in eadem plana superficie, quae transiret per lineam normalem AB, necnon per lineas incidentes AC, AD, faceretque in pariete lineam GCBDH. haec de Sonoris lineis, nunc de angulis earundem. Decima. Angulus incidentiae lineae obliquae hic est quem facit linea obliqua incidens, cum linea in pariete ducta à termino lineae normalis per terminum lineae obliquae incidentis (qualis in praesenti figura est linea BCG, transit enim per B, & C, terminos linearum AB. AC. talis est etiam linea BDH, transiens per terminos B, D; linearum AB, AD.) anguli igitur incidentiae sunt ACB, ADB. angulus incidentiae lineae normalis est quem ipsa facit cum quauis linea in pariete ducta per suum terminum B, qualis erit angulus ABC, & ABD. Vndecima. Angulus reflexionis lineę obliquae is est, quem facit linea redexa obliqua cum praedicta linea in pariete: tales sunt anguli FCG, EDH angulus reflexionis lineae normalis is est quem ipsa facit cum praedicta linea, quales sunt anguli CBA, DBA. notandum est angulum hunc reflexionis semper vergere ad partem directè auersam angulo incidentiae, quoniam fit à linea reflexa, quae vti supra notatum est, illuc pariter tendit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
