Latin
CHIHIOC
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 419
Unproofread scanNot analysed yet
porrò ex praenotatis facile est varias Echus diuisiones, ac species definire; nam, Duodecima, alia est normalis, &reciproca, quae scilicet reflectitur per eandem lineam: alia vero cbliqua, quae obliquè per diuersam lineam à primaria reflectitur, quasi &ad alium Auditorem, quam ad Sonorum. haec autem aut fit per vnam tantum reflexionem, aut per plures. Decimatertia, alia item est ad ipsum Sonorum reflexa, &haec aut normalis aut obliqua, &per plures reflexiones. alia verò est ad alterum Auditorem; haecque aut normalis, aut obliqua. Decimaquarta, alia est monosyllaba, alia dissyllaba, alia trisyllaba, &c. pro numero syllabarum, quas repetit. Decimaquinta, alia est Echo monophona, seu simplex, quae semel scilicet tantum resonat; alia vero polyphona, quae saepius; diphona quae bis, triphona quae ter, heptaphona quae septies, &c. respondet. Decimasexta, alia tandem clara &sonora; alia vero submissa, ac taciturna. Quae omnia ex demonstrandis reddentur clariora. Anguli incidentiae, &reflexionis lineae sonorae sunt inuicem