# Sphaera mundi 419-2

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/419-2

Theorema I. equales. C Icuti in radijs lucis, & visus, praedicti anguli aequales existunt, vt optimè Optici ostendunt; ijdem eadem ratione existimandi hic quoque sunt aequales. quod probè experientia confirmat, si enim duo sint ab eodem pariete, necnon ab inuicem ita distantes, vt vnus audiat alterius Echum, fiunt praedicti anguli aequales. vt in sequenti figura, si Sonorum sit vbi A, audiens autem Echum ipsius ex repercussu parietis DBE, sit, v. g. vbi C, obseruatio docet reflexionem fieri, in tali parietis loco, vt lineae ductae ab eo, ad Sonorum vna, altera ad audientem, faciunt angulos DBA, EBC, aequales. ratio vero, seu causa huius aequalitatis est, quia Natura, (nisi quid obstet,) agit per lineas breuissimas, breuissimae autem sunt in casu nostro, quae faciunt praedictos angulos compares, idest, ex omnibus lineis, quae possunt duci ab A, per parietem DBC, ad C, breuissimae omnium illae sunt, quae faciunt praedictos angulos aequales. quod demonstratum habes à Vitellione lib. 1. num. 17.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
