# Sphaera mundi 42

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/42

Quam declinationem sic reperies ex materiali sphaera: applica quoduis Eclypticae punctum circulo meridiano, & numera gradus meridiani inter punctum illud Eclypticae, & aequatorem interceptos, ij enim erunt quaesita illius puncti declinatio; quia hac ratione meridianus fungitur officio omnium circulorum declinationum. eandem declinationem sic circino accipies; pone pedem alterum in puncto Eclypticae quouis, alterum ita dilata, vt lineam aequatoris circinando attingat: apertura circini applicetur Eclypticae, aut aequatori, & apparebit quot graduum ea, declinatio fit: Tandem Astronomi vt expeditè has de clinationes reperiant, condidere sibi tabellam sequentem, Vsus, & declaratio Tabulae sequentis. TABVLA continet columnas, 5. in prima sunt gradus 30. inseruientes sex signis superioribus. In secunda sunt gradus, & min. declinar tionum, quae debentur gradibus primae columnae: hae autem declinationes supra se hanent duo signa V. & . quia eodem modo haec duo signa declinant ab aequatore, vt in sphaera materiali patet. habent etiam infra alia duo signa, Y, & p, quia haec duo habent easdem cum superioribus declinationes, quamuis inuerso ordine. Tertia, & quarta columna, ex modo dictis satis intelligi possunt. Quinta columna continet gradus 30. inferiorum sex signorum, qui gradus inuerso ordine, scribuntur, quia vt dixi, lex signa inferiora habent easdem declinationes cum superioribus, sed ordine inuerso, vt in sphaera videre est, Cum igitur scire libuerit declinationem alicuius gradus Eclypticae, si eius signum fuerit superius, accipe gradum oblatum in prima columna, & è regione eius dextrorsum procedendo sub signo eius, accipe numerum graduum, & minutorum, quae declinationem quaesitam conficiunt. v. g. declinatio gr. 14. &. erit gr. 16. mi. 6. si vero gradus, cuius declinationem quaeris, pertineat ad vnum ex signis inferioribus, eum accipe in colum na quinta, & è regione eius sinistrorsum pro cedendo vsque ad columnam signi illius, accipe numerum ibi scriptum. v. g declinatio gra. 4. g. erit gra. 23. 18. quae communis est etiam 4. gradui O. Hinc cognito gradu, in quo sol versatur, facilè, praemisso modo, solis declinationem cognoscemus. si autem gradibus oblatis adhaeserint aliquot minuta, debes pro minutis illius accipere declinationem tanto maiorem, quantum proportio exegerit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
