# Sphaera mundi 420

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/420

Tandem, hanc angulorum aequalitatem agnouit etiam Aristoteles, qui 2. de Ani. tex. 80. apppositè docet, hanc reflexionem fieri eo modo quo pila lusoria reflectitur, ea enim normaliter parieti, aut pauimento allisa, etiam normaliter resilit. si vero obliquè, ea quoque ob iquè, necnon compari angulo in auersam partem resultat. imò expresse in Probl. Sect. 11. num. 23. asserit hanc reflexionem fieri per angulos aequales. Echo resonat ex corporibus planis, & solidis, Theor. II. VEritas huius propositionis multis obseruationibus nobis constitit; experti enim sumus omnes muros domorum, & omnia maenia vrbium, si satis sint complanata, in debita distantia, ac debito situ Sonori ad ipsa, nostra verba repetere: etiamsi intus omnino sint solida, sine vllo conclaui, sine vllis fenestris, vti sunt maenia intus congesta humo stipata. idem praestant rupes montium, & ripae fluminum, quanuis in eis nihil cauernosum, aut anfractuosum sit, quod resonantiam iuuare videatur. quapropter huiusmodi corpus vocem reflectens, est quasi planum speculum vocis; vnde & vox ipsa reflexa aptè dicitur à Poetis imago vocis. rupes vero, & cliui herbosi, vel arui, alioquin plani, neutiquam resonant, cum non satis complanati sunt. porrò complanatio haec reflectentis corporis efficit vi plures ineae ad sensum ferè normales reflectantur. contrarium autem inae. qualitas, & asperitas, (qualis est in muris cęmentitijs nullo tectorio illitis efficiunt; quoniam inter lapides & caementa sunt concauitates, & prominentiae, quae lineas vocales incidentes tumultuariè huc illuc dispergunt, & confundunt, quare aut nullam, aut imperfectam valdè Echum reddere possunt. Quae omnia, etiamsi nulla experientia fulcirentur, ratio tamen ipsa conuinceret. qua enim de causa pila in parietem allisa resilit, & lumen in speculum incidens, reflectitur, eadem etiam ratione vox planis corporibus occurrens, ex ijs resultare, & repelli necesse est. Caeterum cum dicimus Reflectens esse corpus solidum, id ita accipiendum est, vt solum tantae sit soliditatis, seu duritiei, vt aeri ob sonum commoto, nihil cedat, sed ei ita obsistat, vt eam reflectat. qua ratione aqua, quanuis fluida, aeri tamen comparata, solida, & dura censeri debet id quod experientia in aqua puteorum manifestè probat, nam superficies aquae puteanae tantae profunditatis, quanta debet esse distantia Sonori à Reflectente, (de qua postea dicemus) Echum perfectè sursum reflectit. quod ipse in puteis 50. vinis, seu 24. passibus geometricis circiter altis, expertus eum, qui adeo loquaces & garruli erant, vt etiam su bmissae voci perbellè responderent. Vbi illud obseruaui, quod etiamsi sa tis prefurdi sint putaei, 1 6 tamen nisi sub dio sint, Echum resonant. ratio, ni fallor, est, quia quardo sunt sub tecto, aut concameratione, fiunt simul duae reflexiones inuicem contrariae, vox enim primo reflectitur ex tecto, vel sornice deorsum, secundo ex aqua sursum; illa descendens occurrit huic alteri ascendenti, eique obuians impedimento est, ne clara ac distincta reflecti pessit.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
