# Sphaera mundi 421

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/421

cum autem sub dio puteus est, fit vnica tantum reflexio sursum, absque vllo impedimento, sicque clarissimè resonant. Scho resonat ex planis, quibus sonus per lineam normalem occurrit. Theorema III. D primo docet obseruatio, vt in praecedenti prima figura, si Sonorum in A, sit in eo situ ad parietem CBD, vt vox per lineam AB, delata, normaliter offenset ad parietem in B; eadem vox articulata repercutitur ad idem A. si vero fit in tali situ, vnde vox obliquè tantum in murum incidat, vox non reuertitur ad idem A. quod praeterea ratio suadet, cum enim probatum sit reflexionem hanc fieri per angulos aequales angulis incidentiae; anguli autem incidentiae sint recti, sequitur angulos etiam reflexionis esse rectos, ac propterea vocem à muro reflecti per eandem lineam, per quam muro incidit, hacque ratione ad ipsum A, Sonorum reuerti. Porrò quanuis ex innumeris lineis, quae ex A, ad parietem tendunt, vna tantum Geometrice loquendo normalis sit, vti AB. caeterae tamen ei propiores secundum sensum, pro normalibus assumi debent, vt omnes simul ad Echum efficiendam sufficiant; emnes etenim simul aerem circa Sonorum A, existentem commouent. Ea propter existimo paruam esse muri partem, quae reapse reflectit ad sonorum A, quod etiam obseruationi congruit; saepius enim obseruaui exiguos parietes, vti tripedales, aut modicas rupes, humanas voces per ballè ementiri. Quod si Echo exaudiretur tantum per lineas reflexas à reflectente ad aures Sonori ipsum reflectens exiguum admodum euaderet, eius scilicet latitudinis, quae aequalis esset dimidio interuallo aurium audientis. quod sic ostendo. sit in seqe figura, linea BC, interuallum aurium, medium eius A, refectens sit DE, equale ipsi AB, vel AC. medium eius sit F. sitque linea AF, ipsi normalis. iam intelligatur linea vocalis incidens & reflexa simul ADB, ad aurem B. pariter ad aurem C, sit linea vocalis incidens & reflexa AEC, erunt enim anguli ad D, & E, incidentiae & reflexionis aequales, quare totum reflectens DFE, non amplius patebit quam DE. quod ex suppositione aequale est ipsi AB, dimidio aurium interstitio. Verum quia haec vocis reflexa propagatio videtur indigere adhuc maiori aeris commotione, cuius certa quantitas ignoratur, ideo difficile quoque erit reflectentis paruitatem determinare.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
