# Sphaera mundi 424

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/424

Theorema V, Inima distantia ea censenda est, ex qua vna tantum syllaba reflexa, M vel vnus tantum ictus reflexus statim post primariam, vel primarium distinctè auditur à Soncro. quam esse passuum geometricorum circiter 24, pluribus experimentis deprehensum est. in hac igitur distantia Echo monosyllaba efficitur. Maxima distantia inter Sonorum & Reflectens est aequalis dimidiae lineae actionis. Theorema VI. Vm soni vocisque propagatio fiat per aeris agitationem, ac proinde per interuallum aliquod, necnon in tempore aliquo, propterea tequiritur tanta distantia, quae tanto tempore à voce percurratur, vt sonus primarius, cùm reflexus ad Sonorum reuertitur, ita siluerit, vt eum reuertentem non ita superet, quin audiri ab eodem Sonoro distinctè possit: neque adeo magna, vt reflexus sonus nequeat ad Sonorum peruenire: sit igitur in figura, linea actiuitatis AB, id est, vox sonori A, audiatur vltimo in B. diuidatur bifariam in C; dico AC, esse maxima distantiam, secundum quam ex pariete in C, erecto, Echo reflecti possit ad A. nam pariter hic, atque in luminis reflexione discurrendum est. atqui ex doctrina Catoptricorum, tanta esse potest linea radiesa reflexa, quanta eadem esset si non reflecteretur, sed recta tenderet. vel linea directa, & reflexa simul semper sunt aequales lineae actiuitatis. v. g. Reflecters in C, poterit reflectere reliquum radium CB, & non amplips. cum igitur CB, aequalis sit ipsi CA, lumen vsque ad A exactè, & nihil vlterius reflectetur. quoniam vero eodem modo de linearum vocalium re flexione, vt supra ostendimus, asserendum est, sequitur Reflectens in C, posse reflectere reliquam lineam sonoram CB, normaliter vsque ad sonorum A, & non amplius. quod si Reflectens sit inter C, & B, vt in D, nullo pacto reflectere valebit vsque ad A; cum reliqua DB, quae reflectenda est, minor sit quam AD. ex quibus patet omnes Echus reflexiones existere inter A, & C, quarum remotissima erit in C.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
