# Sphaera mundi 425

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/425

ac proinde maximam Reflectentis à Sonoro distantiam aequalem esse semissi lineae actiuitatis, quod erat probandum. vbi non omittendum huiusmodi Echum fore debilissimae, & quasi moriturientis vocis, qualis scilicet exaudiretur in B, extremo lineae actiuitatis. vltimo notandum: si verum est reflexionem debilitare aliquantulum vocem, non erit vox reflexa omnino, sed ferè aequalis voci primariae. Mls. Consectarium. X praemissis de situ, & distantia inter Sonorum & Ressectens, conseEquens est, omnes parietes solo, seu horizonti erectos Echo resonare posse, si ablatis impedimentis in eos linea vocalis debitae longitudinis normaliter acciderit. quod multis antea videbatur paradoxum. nullos è contrario quibus vox satis obliquè, aut citra debitam distantiam, occurrat, Sonoro ipsi resonare posse. quae omnia etiam pluribus experimentis à me comprobata sunt. Porrò ex ignoratione harum circunstantiarum, situs scilicet & distantiae prouenit, vt multi persaepe mirentur cur paries vnus resonet, alter vero minimè, etiamsi secundum caetera, sint simillimi. Qua ratione ex imis vallibus Echo resonare possit. Theor. VII. CED enim dubitabit forte S quispiam in hunc modum, si vera sunt hactenus tradita, cur igitur si quis ex alta torremtis rupe vociferetur, ei non raro, & quidem ab ima valle Echo succinere, aut sucelamare solet? shy Respondemus igitur Echum huiusmodi resonare ex ima atque opposita rupe, cui vox Sonori normaliter dimittatur. vt in hac figuratione licet contemplari.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
