# Sphaera mundi 428

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/428

vox enim à Sonoro A, nor maliter per lineam AB, decurrit in imam, & oppositam rupen CBD, atque inde per eandem viam, iuxta leges reflexionis reuertitur ad idem A. oportet autem partem rupis oppositae resonantem esse planam, aut modice concauam, & praeterea satis tersam. Cur in minori distaniia Echo pauciores syllabas, in maiore plures repetat. Theorema VIII. IC consideranda est duplex duratio vocis. prima est duratio vocis primariae circa ipsum Sonorum, quae tandiu durat, quandiu profertur. praeterea notandum est, hanc vocem primariam esse multo maiorem, & fortiorem quam reflexam, quanto enim longius tendit, tanto magis debilitatur. secunda duratio est duratio propagationis vocis per lineam actionis, quae dur atio includit primam, non solum enim dum vox primaria sonat, vel durat circa Sonorum, eodem tempore longè propagatur, sed etiam postquam ibi siluerit adhuc propagatur: & in ipsa propagatione aliquando reflectitur, vnde & Echo generatur, sicque propagatio fit partim per directam, partim per reflexam lineam. porrò & experientia, & ratione palam est hanc secundam durationem esse prima diuturniorem audimus enim aliquando multo post primariam vocem, vocem eandem ab Echo reflexam. praeterea considerare oportet, quod haec secunda duratio commensuratur distantiae, seu longitudini illi toti per quam vox producitur, & reflectitur; quare in minori distantia, minor erit haec duratio, hoc est, citius vox reflexa reuertetur ad Sonorum: in maiori autem distantia, maior erit duratio, hoc est, tardius vox reflexa reuertetur ad Sonorum. quoniam vero in minori distantia minor est duratio, seu tempus breue intercedit, ideo pauciores syllabas reflectere potest, quae post primam durationem exaudiantur, hoc est, extincta priori voce. vox enim prima quia fortior, & maior est hac secunda reflexa, ideo impedit ne quidquam de ea distinctè percipiatur, quandiu ipsa derat. vbi sciendum est omne Reflectens repetere omnes syllabas, quae in ipsum diriguntur, non tamen omnes exaudiri posse à Sonoro, sed eas tantummodo, quae post primariam vocem ad eum reflectuntur. priores autem, quae durante prima voce ad eum reflectuntur, ob strepitum eius distinctè exaudiri ab eo nequeunt, sed cum strepitu primae vocis in Bombum confunduntur. è contrario quando maior est distantia, maior est etiam duratio secunda, idest, plus temporis intercedit inter primam vocem, & secundam: quare poterunt in maiori hoc tempore plures quoque syllabae distinctè reflecti, & exaudiri. ex quibus propositum patere potest, Cùm Echo statim post primam vocem, repetit omnes illius syllabas, necesse est durationem propagationis esse duplam dura tionis tam primariae vocis, quam reflexae. The. IX.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
