# Sphaera mundi 430

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi, Theorema XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-biancani/sphaera-mundi/430

porrò si haec fusius explicare velim, intelligenda esset prius pyramis incidentiae, more Opticorum, cuius vertex esset in A, figurae, basis verò in pariete EBD; quae basis esset circulus cuius centrum D, circunferentia verò per BE, transiret, ex qua circunferentia reflecterentur omnes lineae efficientes reliquam pyram idem reflexionis; cuius basis esset orbis, in cuius peripheria Auditores positi varias Echus exaudirent. quae omnia essent eodem modo demonstranda, quo demonstrantur in tractatu de figura Iridis. Sed hęc fortè nimis breuitor. Schum sec undariam manifestare. Theorema XIII. SInt, exempli gratia, duo RefleOctentia CS, AB, ab inuicem distantia saltem 25, passus geometrieos, inuicemque non omnino parallela, sed ad partes CA, modicum diuergentia. sitque linea actiuitatis paulo maior quam tripla praedictae distantiae, v. g. passuum 80. Sonorum sit S, cuius linea prima sonora SB, feratur in parietem AB, recta, reflectetur igitur ad S.

---

Giuseppe Biancani, Sphaera mundi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_mundi.
